Quintilianus – Institutiones L. III-IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XL. Verum ex iis quae proposuimus aliud in alio genere causae desiderari palam est. Genera porro causarum plurimi quinque fecerunt: honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum, id est endoxos, adoxos, anphidoxos, paradoxos, dysparakoloutheton: quibus recte videtur adici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiciunt. XLI. Admirabile autem vocant quod est praeter opinionem hominum constitutum. In ancipiti maxime benivolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. Nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet: in admirabili et turpi remediis opus est. XLII. Et eo quidam exordium in duas dividunt partis, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benivolentiae et attentionis postulatio: quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio subrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis caeci infantis. XLIII. Et quidem quibus adversus haec modis sit medendum verbosius tradunt, materiasque ipsi sibi fingunt et ad morem actionum prosecuntur: sed hae, cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non possumus,nisi generaliter comprenduntur in infinitum sunt extrahendae. XLIV. Quare singulis consilium ex propria ratione nascetur. Illud in universum praeceperim, ut ab iis quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus: si causa laborabimus, persona subueniat, si persona, causa; si nihil quod nos adiuvet erit, quaeramus quid adversarium laedat; nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum odii minus. XLV. In iis quae negari non poterunt elaborandum ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam punita videantur. Ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine adrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest. XLVI. Nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti. Ideoque hoc primum intuemur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum ut sit idoneus suae rei quisque defensor. XLVII. Declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet induere. Hi sunt enim qui mandari non possunt, nec eadem vi perfertur alieni animi qua sui motus. XLVIII. His etiam de causis insinuatione videtur opus esse si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum spe brevitatis et iis quibus attentum fieri iudicem docuimus. XLIX. Et urbanitas opportuna reficit animos et undecumque petita iudicis voluptas levat taedium. Non inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit scire se mirari quosdam quod is qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit. Deinde ostendit hanc ipsam esse sociorum defensionem: quod schema prolempsin dicitur. L. Id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.

Negant Apollodorum secuti tris esse de quibus supra diximus praeparandi iudicis partes, sed multas species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis ex quibus omnes controversiae constant, personis factis dictis causis temporibus locis occasionibus ceteris. LI. Quas veras esse fateor, sed in haec genera reccidere. Nam si iudicem benivolum attentum docilem habeo, quid amplius debeam optare non reperio: cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.

LII. Verum quoniam non est satis demonstrare discentibus quae sint in ratione prohoemii, sed dicendum etiam quo modo perfici facillime possint, hoc adicio, ut dicturus intueatur cui, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit: quid iudicem sentire credibile sit antequam incipimus: tum quid aut desideremus aut deprecemur. Ipsa illum natura eo ducet ut sciat quid primum dicendum sit. LIII. At nunc omne quo coeperunt prohoemium putant, et ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. Multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur quam quod aeque bene dici alibi non possit. LIV. Multum gratiae exordio est quod ab actione diversae partis materiam trahit: hoc ipso quod non compositum domi sed ibi atque ex re natum et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit, adeo ut, etiam si reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est. LV. Frequentissime vero prohoemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat. Odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius suum intellegat tacitus reverentiam postulat. LVI. Nec minus diligenter ne suspecti simus ulla parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi. LVII. Sed ipsum istud evitare summae artis; nam id sine dubio ab omnibus, et quidem optime, praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis, maximeque capitalibus aut apud centumviros, ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se nisi in dicendo etiam diligentia appareat credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt. Et est difficilis huius rei moderatio: LVIII. quae tamen ita temperari potest ut videamur accurate, non callide dicere. Illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insolens verbum, ne audacius tralatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur. LIX. Nondum enim recepti sumus et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur. LX. Nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prohoemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque inlaboratae similis nec verbis vultuque nimia promittens; dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, anepiphantos actio melius saepe subrepit. Sed haec prout formari animum iudicum expediet.

LXI. Turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prohoemium possit videri cicatricosa facies: et pessimus certe gubernator qui navem dum portu egreditur impegit. LXII. Modus autem principii pro causa; nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant. Ridendi vero qui velut legem prohoemiis omnibus dederunt ut intra quattuor sensus terminarentur. Nec minus evitanda est inmodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget. LXIII. Sermonem a persona iudicis aversum (apostrophe dicitur) quidam in totum a prohoemio summovent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. Nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos adloquamur potissimum quos conciliare nobis studemus. LXIV. Interim tamen et est prohoemio necessarius sensus aliquis et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. Quod si accidat, quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur dare per hanc figuram sententiae vires? LXV. Neque enim istud scriptores artium quia non liceat sed quia non putent utile vetant. Ita, si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam vetamur. LXVI. Et Demosthenes autem ad Aeschinen orationem in prohoemio convertit, et M. tullius cum pro aliis quibusdam ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad tuberonem: LXVII. nam erat multo futura languidior si esset aliter figurata, quod facilius cognoscet si quis totam illam partem vehementissimam cuius haec forma est: “habes igitur, tubero, quod est accusatori maxime optandum” et cetera convertat ad iudicem: tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis: “habet igitur tubero quod est accusatori maxime optandum”; illo enim modo pressit atque institit, hoc tantum indicasset. LXVIII. Quod idem in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidet. Quid? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus: “graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli”: sicut Cicero fecerat in Catilinam: “quo usque tandem abutere”? LXIX. Ac ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio, ut modo ostendi, partitione. LXX. Non tamen haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens praeceptum vicerit ratio: quo modo et similitudine, dum brevi, et tralatione atque aliis tropis, quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent, utemur interim, nisi cui divina illa pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.

LXXI. Alia exordiorum vitia verius tradiderunt. Quod in pluris causas accommodari potest, vulgare dicitur: id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non evitatum; quo et adversarius uti potest, commune appellatur: quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile: quod causae non cohaeret, separatum: quod aliunde trahitur, tralatum: praeterea quod longum, quod contra praecepta est: quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis.

LXXII. Haec de prohoemio, quotiens erit eius usus. Non semper autem est; – nam et supervacuum aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex aut si res praeparatione non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. Aliquando tamen uti nec si velimus eo licet, cum iudex occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab ipsa re cogit incipere. LXXIII. Contraque est interim prohoemii vis etiam non exordio; nam iudices et in narratione nonnumquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale est: LXXIV. “tum C. Varenus, qui a familia Anchariana occisus est – hoc quaeso, iudices, diligenter attendite.” Vtique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut “audite nunc reliqua” et “transeo nunc illuc”. LXXV. Sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prohoemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena cum se Servio excusat. Verum id frequentius est quam ut exemplis confirmandum sit.

LXXVI. Quotiens autem prohoemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse cui commodissime iungi initium sequentium poterit. LXXVII. Illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet; quem tamen excusare necessitas potest, res diversissimas in speciem unius corporis colligentem: LXXVIII. oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem, et iudicem favere qui ut ordini rerum animum intendat etiam commonendus est? Peribit enim prima pars expositionis si iudex narrari nondum sciet. LXXIX. Quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. Si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus iudex erit, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: “paulo longius exordium rei demonstrandae repetam, quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.” Haec fere sunt mihi de exordio comperta.

2 I. Maxime naturale est, et fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec quae supra dicta sunt iudice res de qua pronuntiaturus est indicetur: ea est narratio. II. In qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera facientium. Non enim solam volunt esse illam negotii de quo apud iudices quaeritur expositionem, sed personae, ut: “M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus”; loci, ut: “oppidum est in Hellesponto, Lampsacum, iudices”; temporis, ut: “vere novo, gelidus canis cum montibus umor liquitur”; causarum, quibus historici frequentissime utuntur cum exponunt unde bellum seditio pestilentia. III. Praeter haec alias perfectas, alias inperfectas vocant: quod quis ignorat? Adiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari vaticinantibus potest: nam hypotyposis non est habenda narratio. Sed nos potioribus vacemus.

IV. Plerique semper narrandum putaverunt: quod falsum esse pluribus coarguitur. sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae ut propositionem potius habeant quam narrationem. V. Id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat de iure quaeritur, ut apud centumviros: “filius an frater debeat esse intestatae heres”, “pubertas annis an habitu corporis aestimetur”: aut cum est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut priore loco recte exposita. VI. Accidit aliquando alteri, et saepius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. Satis est dixisse: “certam creditam pecuniam peto ex stipulatione”, “legatum peto ex testamento”. Diversae partis expositio est cur ea non debeantur. VII. Et satis est actori et magis expedit sic indicare: “dico ab Horatio sororem suam interfectam”. Namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro adversario magis est. VIII. Reus contra tunc narrationem subtrahet cum id quod obicitur neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet. Vt in eo qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est confessio verecundior est quam expositio: “non negamus pecuniam de templo esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit, non sacra: vos autem de hoc cognoscitis, an sacrilegium sit admissum”.

IX. Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio qui non existimant esse narrationem cum reus quod obicitur tantum negat: in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnis ambitus ac repetundarum. X. Non enim putat esse narrationem nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem: atqui ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil de crimine exposuit. XI. Ego autem magnos alioqui secutus auctores duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram in rerum ad causam pertinentium expositione. XII. “Non occidi hominem”: nulla narratio est; convenit: sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta eius criminis, de ante acta vita, de causis propter quas innocens in periculum deducatur, aliis quibus incredibile id quod obicitur fiat. XIII. Neque enim accusator tantum hoc dicit “occidisti”, sed quibus id probet narrat: ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis occisi, dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Vlixes respondet, non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum: deinde subiungit quo modo in eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit. XIV. His subtexitur argumentatio. Sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore: “fuisti in eo loco in quo tuus inimicus occisus est”: “non fui”; dicendum enim ubi fuerit. Quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt quo plura crimina: in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est, interdum singulis, interdum universis. XV. An reus ambitus male narrabit quos parentes habuerit, quem ad modum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? Aut qui repetundarum insimulabitur, non et ante actam vitam et quibus de causis per provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit non inutiliter exponet? XVI. Quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: “A. Cluentius Habitus”. Nihil enim hic de veneficio sed de causis quibus ei mater inimica sit dicit. XVII. Illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes, vel exempli gratia, ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri optulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit: XVIII. vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, ut pro Rabirio Postumo: “nam ut ventum Alexandream est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset”: vel augendi, ut describitur iter Verris. XIX. Ficta interim narratio introduci.solet, vel ad concitandos iudices, ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem, vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios, interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina: “in his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur”.