Quintilianus – Institutiones L. III-IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Quae omnia eo pertinent ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum non narrare quod negat.

XX. Ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, supervacuam esse narrationem rei quam iudex noverit: quod sic intellegi volo, si non modo factum quid sit sciet, sed ita factum etiam ut nobis expedit opinabitur. XXI. Neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat iudex, sed aliquanto magis ut consentiat. Quare etiam si non erit docendus sed aliquo modo adficiendus narrabimus, cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur. XXII. Interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim ut rei quae ex adverso proponatur iniquitatem omnes etiam circumstantes intellegant. In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut “meministi” et “fortasse supervacuum fuerit hic commorari”, “sed quid ego diutius cum tu optime noris?”, “illud quale sit tu scias”, et his similia. XXIII. Alioqui, si apud iudicem cui nota causa est narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.

XXIV. Alterum est de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prohoemio subicienda: quod qui opinantur non possunt videri nulla ratione ducti. Nam cum prohoemium idcirco comparatum sit ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior docilior intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur. XXV. Sed hoc quoque interim mutat condicio causarum, nisi forte M. tullius in oratione pulcherrima quam pro Milone scriptam reliquit male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus, aut profuisset exponere quo modo insidias Miloni fecisset Clodius si reum qui a se hominem occisum fateretur defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis cluserat, tamquam adversus ei timeretur. XXVI. Ergo hae quoque quaestiones vim prohoemii optinebant, cum omnes iudicem praepararent. Sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. Quod fiet utiliter quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est. XXVII. Erunt quaedam causae, neque id raro, crimine quidem de quo cognitio est faciles ad diluendum, sed multis ante actae vitae flagitiis et gravibus oneratae, quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii cuius propria quaestio est audiat. Vt si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae petulantiae inpudicitiae veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio: tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa? XXVIII. Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur (quae themata dicimus) praeter quae nihil est diluendum, ideoque narratio prohoemio semper subiungitur. Inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur. XXIX. Nam cum pro petitore dicunt, et expositione tamquam priores agant uti solent et contradictione tamquam respondeant, idque fit recte. Nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum exerceat? cuius rationis ignari ex more cui adsuerunt nihil in foro putant esse mutandum. XXX. Sed in scholasticis quoque nonnumquam evenit ut pro narratione sit propositio. Nam quid exponet quae zelotypum malae tractationis accusat aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit, cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur? Sed haec hactenus.

XXXI. Nunc quae sit narrandi ratio subiungam. Narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel, ut Apollodorus finit, oratio docens auditorem quid in controversia sit. Eam plerique scriptores maximeque qui sunt ab Isocrate volunt esse lucidam brevem veri similem. Neque enim refert an pro lucida perspicuam, pro veri simili probabilem credibilemve dicamus. XXXII. Eadem nobis placet divisio, quamquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit, praeceptum brevitatis inridens tamquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere. XXXIII. Quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.

Narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. Si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus, per quas efficitur quo facilius iudex intellegat meminerit credat. XXXIV. Nec quisquam reprehensione dignum putet quod proposuerim eam quae sit tota pro nobis debere esse veri similem cum vera sit. sunt enim plurima vera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter veri similia. Quare non minus laborandum est ut iudex quae vere dicimus quam quae fingimus credat. XXXV. sunt quidem hae quas supra retuli virtutes aliarum quoque partium; nam et per totam actionem vitanda est obscuritas, et modus ubique custodiendus, et credibilia esse oportet omnia quae dicuntur. Maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt quae prima iudicem docet: in qua si acciderit ut aut non intellegat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus. XXXVI.

Erit autem narratio aperta ac dilucida si fuerit primum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta rebus personis temporibus locis causis, ipsa etiam pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat. XXXVII. Quae quidem virtus neglegitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium, nec sibi diserti videntur nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint: rem indicare sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim quod tamquam facile contemnunt nescias praestare minus velint an possint. XXXVIII. Neque enim aliud in eloquentia cuncta experti difficilius reperient quam id quod se dicturos fuisse omnes putant postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera: tum autem optime dicit orator cum videtur vera dicere. XXXIX. At nunc velut campum nacti expositionis hic potissimum et vocem flectunt et cervicem reponunt et bracchium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt: deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intellegitur. Verum haec omittamus, ne minus gratiae praecipiendo recta quam offensae reprendendo prava mereamur.

XL. Brevis erit narratio ante omnia si inde coeperimus rem exponere unde ad iudicem pertinet, deinde si nihil extra causam dixerimus, tum etiam si reciderimus omnia quibus sublatis neque cognitioni quicquam neque utilitati detrahatur; solet enim quaedam esse partium brevitas, XLI. quae longam tamen efficit summam. “In portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus”. Nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere: “e portu navigavi”; et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti quo reliqua intelleguntur. XLII. Quare, cum dicere liceat: “est mihi filius iuvenis”, omnia illa supervacua: “cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in adulescentiam perduxi”. Ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est syntomon, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare. XLIII. Nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus sed ne plus dicatur quam oporteat. Nam iterationes quidem et tautologias et perissologias, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo: sunt enim haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda. XLIV. Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque aliquid narrationi superesse quam deesse: nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur. XLV. Quare vitanda est etiam illa Sallustiana (quamquam in ipso virtutis optinet locum) brevitas et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat, nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit, ut fortasse ubique, in narratione tamen praecipue media haec tenenda sit via dicendi: “quantum opus est et quantum satis est”. XLVI. Quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas, et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium. XLVII. Neque mihi umquam tanta fuerit cura brevitatis ut non ea quae credibilem faciunt expositionem inseri velim. Simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio. sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes. Quibus extrema, ut praecepi, prohoemii parte ad intentionem praeparandus est iudex, deinde curandum ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio. XLVIII. Vt minus longa sit efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum quae differemus: “quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quem ad modum disposuerit insidias, probationis loco dicam.” XLIX. Quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: “moritur fulcinius; multa enim quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam”. Et partitio taedium levat: “dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea”; L. ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa. Interim expediet expositionem brevi interfatione distinguere: “audistis quae ante acta sunt: accipite nunc quae insecuntur”. Reficietur enim iudex priorum fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit. LI. Si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio, quod Cicero etiam in brevi narratione fecit: “adhuc, Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret: domo est egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem belli suspicionem”, et cetera.

LII. Credibilis autem erit narratio ante omnia si prius consuluerimus nostrum animum ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus, sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis quae facta credi volemus constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria si defendemus: praeterea loca, tempora, et similia. LIII. Est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in mimis. Aliqua enim naturaliter secuntur et cohaerent, ut si bene priora narraveris iudex ipse quod postea sis narraturus exspectet. LIV. Ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus, non probationem. Nonnumquam tamen etiam argumento aliquo confirmabimus quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis: sanus bibit, statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus. LV. Hoc faciunt et illae praeparationes, cum reus dicitur robustus armatus (paratus) contra infirmos inermis securos. Omnia denique quae probatione tractaturi sumus, personam causam locum tempus instrumentum occasionem, narratione delibabimus. LVI. Aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum, et hoc maius habendum scelus: nescire nos quo modo factum sit aut quare, mirari, sed probaturos. LVII. Optimae vero praeparationes erunt quae latuerint. Vt a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia per quae Miloni Clodius, non Clodio Milo insidiatus esse videatur, plurimum tamen facit illa callidissima simplicitatis imitatio: “Milo autem, cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est.” LVIII. Quam nihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo! Quod non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est: quae si aliter dicta essent, strepitu ipso iudicem ad custodiendum patronum excitassent. LIX. Frigida videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est quo modo iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprenditur. Haec sunt quae credibilem faciant expositionem. LX. Nam id quidem, ne qua contraria aut repugnantia in narratione dicamus? Si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiam si quidam scriptores artium hoc quoque tamquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.

LXI. His tribus narrandi virtutibus adiciunt quidam magnificentiam, quam megaloprepeian vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?), neque semper est utilis, ut vel proximo exemplo Miloniano patet. LXII. Et meminerimus multas esse causas in quibus confitendum excusandum summittendum sit quod exponimus: quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus. Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter invidiose graviter dulciter urbane: quae cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.

LXIII. Illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo vult esse verum etiam iucundam expositionem. sunt qui adiciant his evidentiam, quae enargeia Graece vocatur. LXIV. Neque ego quemquam deceperim ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. Nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam, cum dignitate. Sed in oratione morata debent esse omnia, cum dignitate quae poterunt: evidentia in narratione, quantum ego intellego, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum sed quodammodo etiam ostendendum est, sed subici perspicuitati potest. Quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset. Quod est ridiculum; LXV. nam qui obscurare vult narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare ut videantur quam evidentissima.

LVI. Sed quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur in quibus res contra nos erit: quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt. Et sane nihil est facilius nisi prorsus totam causam omnino non agere. Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri? Nisi forte tam hebes futurus est iudex ut secundum id pronuntiet quod sciet narrare te noluisse. LXVII. Neque infitias eo in narratione ut aliqua neganda, aliqua adicienda, aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda: sed tacenda quae tacere oportebit et liberum erit. Quod fit nonnumquam brevitatis quoque gratia, quale illud est: “respondit quae ei visum est”. LXVIII. Distinguamus igitur genera causarum. Namque in iis in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiam si erunt contra nos themata confiteri nobis licebit: “pecuniam de templo sustulit, sed privatam, ideoque sacrilegus non est”; “virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur”; “ingenuum stupravit et stupratus se suspendit: LXIX. non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori constituta est, dabit”. Verum in his quoque confessionibus est aliquid quo invidia quam expositio adversarii fecit detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur. LXX. Quaedam enim quasi non +narrantes+ mitigabimus: “Non quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus, sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est. Sed quid refert? Peccavit et fur est: nihil attinet id defendere cuius poenam non recusamus”. LXXI. Interim quasi damnemus ipsi: “Vis te dicam vino inpulsum, errore lapsum, nocte deceptum? Vera sunt ista fortasse: tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia.” Nonnumquam propositione praemuniri potest causa, deinde exponi. LXXII. Contraria sunt omnia tribus filiis qui in mortem patris coniurarant; sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente: cum occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt. LXXIII. Si tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat: “Quod contra legem sufficit, parricidium obicitur iuvenibus quorum pater vivit atque etiam liberis suis adest. Ordinem rei narrare quid necesse est cum ad legem nihil pertineat? Sed si confessionem culpae meae exigitis, ego fui pater durus, et patrimonii quod iam melius ab his administrari poterat tenax custos”, LXXIV. deinde subiciat stimulatos ab iis quorum indulgentiores parentes erant semper tamen eum habuisse animum qui sit eventu deprensus, ut occidere patrem non possent; neque enim iure iurando opus fuisse si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte nisi quod se quisque eximi voluerit: omnia haec qualiacumque placidioribus animis accipientur illa brevi primae propositionis defensione mollita.

LXXV. At cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quo modo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus? Narravit accusator, neque ita ut quae essent acta tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit: accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit. LXXVI. Exspectat naturaliter iudex quid narretur a nobis. Si nihil exponimus, illa esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est. Quid ergo? Eadem exponemus? Si de qualitate agetur, cuius tum demum quaestio est cum de re constat, eadem, sed non eodem modo: alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo. LXXVII. Verbis elevare quaedam licebit: luxuria liberalitatis, avaritia parsimoniae, neglegentia simplicitatis nomine lenietur, vultu denique voce habitu vel favoris aliquid vel miserationis merebor: solet nonnumquam movere lacrimas ipsa confessio. Atque ego libenter interrogem, sint illa defensuri quae non narraverint necne? LXXVIII. Nam si neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur; at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id quod confirmaturi sumus oportet. cur ergo non exponamus quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est? LXXIX. Aut quid inter probationem et narrationem interest nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio? Videamus ergo num expositio haec longior demum esse debeat et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione); cui tamen plurimum conferet frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus: non posse vim rerum ostendi prima expositione: exspectent et opiniones suas differant et bene sperent. LXXX. Denique utique narrandum est quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam prohoemia sunt in his causis supervacua: quae quid magis agunt quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant? Atqui constabit nusquam esse eorum maiorem usum quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est.

LXXXI. Coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei de qua iudicium est quam eorum per quae res colligenda est expositionem habent. Quae cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.

LXXXII. At enim quaedam argumenta turba valent,diducta leviora sunt. Id quidem non eo pertinet ut quaeratur an narrandum, sed quo modo narrandum sit. Nam et congerere plura in expositione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et dividere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia? LXXXIII. Namque ne iis quidem accedo qui semper eo putant ordine quo quid actum sit esse narrandum, sed eo malo narrare quo expedit. Quod fieri plurimis figuris licet. Nam et aliquando nobis excidisse simulamus cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros relicum ordinem testamur quia sic futura sit causa lucidior: LXXXIV. interim re exposita subiungimus causas quae antecesserunt. Neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum: pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum. LXXXV. Nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit, estque non concessum modo sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt; amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi. LXXXVI. Narrationem ideo ante probationes ponere est institutum ne iudex qua de re quaeratur ignoret. cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur? Me certe, quantacumque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis qui iudicabant, scio: et (quod non adroganter dixerim, quia sunt plurimi quibuscum egi qui me refellere possint si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur. LXXXVII. Neque ideo tamen non saepius id facere oportebit ut rerum ordinem sequamur. Quaedam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse, apertum testamentum, deinde signatum, in quibus si id quod posterius est dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse.

LXXXVIII. Sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium qua nocte incestum Romae commiserat Interamnae se fuisse dicebat: alterum quod est tuendum dicentis ingenio. Id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem. LXXXIX. Sed utrumcumque erit, prima sit curarum ut id quod fingemus fieri possit, deinde ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat: si continget, etiam verae alicui rei cohaereat, aut argumento quod sit in causa confirmetur; nam quae tota extra rem petita sunt mentiendi licentiam produnt. XC. curandum praecipue, quod fingentibus frequenter excidit, ne qua inter se pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt: praeterea ne iis quae vera esse constabit adversa sint: in schola etiam ne color extra themata quaeratur. XCI. Vtrubique autem orator meminisse debebit actione tota quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt: verumque est illud quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere. XCII. Sciamus autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis aliquid esse dicendum: si de alieno, mittere in plura suspiciones licere. Est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogatur, libertas omnia enumerandi quae responderi potuissent. XCIII. Fingenda vero meminerimus ea quae non cadant in testem: sunt autem haec quae a nostro ducuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus, item quod a defunctis (nec hoc enim est qui neget) itemque ab eo cui idem expediet (is enim non negabit), ab adversario quoque qua non est habiturus in negando fidem. XCIV. Somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt. Non est autem satis in narratione uti coloribus nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia: XCV. ut ille parasitus qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tamquam suum filium adserit, habebit quidem colorem quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse, et ideo a se parasiti personam esse susceptam quia in illa domo filium haberet, et ideo illum innocentem ter abdicatum quia filius abdicantis non esset; XCVI. nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro iuvene, quem periculose mansurum in illa domo in qua tam invisus sit sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.

XCVII. Evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in illa controversia: XCVIII. “uxor marito dixit appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et locum: eadem contra filius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac loco: pater in eo quem uxor praedixerat filium invenit, in eo quem filius uxorem: illam repudiavit: qua tacente filium abdicat”. XCIX. Nihil dici potest pro iuvene quod non idem sit pro noverca; ponentur tamen etiam communia, deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae argumenta ducentur. C. Ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives qui statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum: nam factum eius modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum optinebit.

CI. Quod si pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio cum ipsa causae condicione deliberandum est. Nam si plura sunt quae nocent, quae prosunt obruentur. Itaque tunc dividere optimum erit, et iis quae partem nostram adiuvabunt expositis et confirmatis adversus reliqua uti remediis de quibus supra dictum est. CII. Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium. Quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiciamus, quia nisi distinxerimus verendum est ne bona nostra permixtis malis inquinentur.

CIII. Illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur; adiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus: quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo numquam nisi ratio coegerit mutanda. CIV. Vt sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio: nec umquam debebit esse nisi brevis et talis ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi, CV. qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae: “O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni vita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! Nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum?” CVI. Sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis: qua de re idem quod in prohoemio dixeram sentio, sicut de prosopopoeia quoque, qua tamen non Servius modo sulpicius utitur pro Aufidia: “somnone te languidum an gravi lethargo putem pressum?”, sed M. quoque tullius circa navarchos (nam ea quoque rei expositio est): “ut adeas, tantum dabis” et reliqua. CVII. Quid? pro Cluentio Staieni Bulbique conloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert? Quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quamquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecipit ut habeat narratio suavitatem, admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, conloquia personarum, omnes adfectus. CVIII. Argumentabimur in narratione, ut dixi, numquam: argumentum ponemus aliquando, quod facit pro Ligario Cicero cum dicit sic eum provinciae praefuisse ut ei pacem esse expediret. Inseremus expositioni et brevem cum res poscet defensionem et rationem factorum; neque enim narrandum est tamquam testi, CIX. sed tamquam patrono. Rei ordo per se talis est: “Q. Ligarius legatus C. Considio profectus”. Quid ergo M. Tullius? “Q. enim” inquit “Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus est”; CX. et alibi: “non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem belli”. Et cum esset indicaturo satis “Q. Ligarius nullo se inplicari negotio passus est”, adiecit “domum spectans, ad suos redire cupiens”. Ita quod exponebat et ratione fecit credibile et adfectu quoque implevit.

CXI. Quo magis miror eos qui non putant utendum in narratione adfectibus. Qui si hoc dicunt “non diu neque ut in epilogo”, mecum sentiunt: effugiendae sunt enim morae. Ceterum cur ego iudicem nolim dum doceo etiam movere? cur, CXII. quod in summa sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione. CXIII. An non M. tullius circa verbera civis Romani omnis brevissime movit adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione? summum enim virum ostendit, qui cum virgis caederetur non ingemuerit, non rogaverit, sed tantum civem se Romanum esse cum invidia caedentis et fiducia iuris clamaverit. CXIV. Quid? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentis non tam narraret quam ostenderet patrem de morte filii, filium de patris? Quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile? CXV. Serum est enim advocare iis rebus adfectum in peroratione quas securus narraveris: adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit quibus commotus novis non est; et difficile est mutare habitum animi semel constitutum.

CXVI. Ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id quod sum dicturus exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto. Sed plurimum refert quae sit natura eius rei quam exponimus. CXVII. In parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille pressus et velut adplicitus rei cultus, in verbis summa diligentia: quae in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut vult Zenon, “sensu tincta” esse debebunt: compositio dissimulata quidem, sed tamen quam iucundissima: CXVIII. figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum, similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. Caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est. CXIX. Nec in ulla parte intentior est iudex, eoque nihil recte dictum perit. Praeterea nescio quo modo etiam credit facilius quae audienti iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur. CXX. Vbi vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut plane qualis futura sit imago rei statim appareat. CXXI. Ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa: “fecerunt servi Milonis quod suos quisque servos in tali re facere voluisset”, interim paulo liberiore, qualis est illa: “nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium”. CXXII. Quod cum sit factum iis quoque temporibus quibus omnis ad utilitatem potius quam ostentationem componebatur oratio et erant adhuc severiora iudicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas? cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam: interim aliquid indulgendum esse confiteor. CXXIII. Multum confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perducere audientis videtur, qualis est illa M. Caeli in Antonium descriptio: “namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circum iacere passim: CXXIV. quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a cervicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, vehementius etiam nonnulla, feriebat: quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat: neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur”. Nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.

CXXV. Ne illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas, quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis: quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis. CXXVI. Effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex: nihil videatur fictum, nihil sollicitum: omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur. At hoc pati non possumus, CXXVII. et perire artem putamus nisi appareat, cum desinat ars esse si apparet. Pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam: ita quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.

CXXVIII. Est quaedam etiam repetita narratio, quae epidiegesis dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res posset exponi, quod fit vel invidiae gratia vel miserationis. Id et raro faciendum iudico neque sic umquam ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi. Ceterum qui uti epidiegesei volet, narrationis loco rem stringat, et, contentus indicare quid facti sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.

CXXIX. Initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque si nostra sit ornandam, si aliena infamandam statim. Hoc sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas litigatur. CXXX. Sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est, ut: “A. Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et vicinitatis virtute existimatione nobilitate princeps”; CXXXI. interim sine his ut: “Q. enim Ligarius cum esset”; frequenter vero et a re, sicut pro tullio Cicero: “fundum habet in agro Thurino M. tullius paternum”, Demosthenes pro Ctesiphonte: tou gar phokikou systantos polemou.

CXXXII. De fine narrationis cum iis contentio est qui perduci expositionem volunt eo unde quaestio oritur: “his rebus ita gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret”: deinde: “restituisse se dixit: sponsio facta est: hac de sponsione vobis iudicandum est”. Id a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.

3 I. Ordine ipso narrationem sequitur confirmatio; probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus. Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. Plerisque moris est, prolato rerum ordine, protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere. II. Quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi qualis saepius desideratur narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat. III. In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc tamquam semper expediat aut etiam necesse sit faciunt, eoque sumptas ex iis partibus quarum alius erat locus sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. IV. Ego autem confiteor hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime inlustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit. V. Nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est. Erit ergo illi nonnumquam locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione. VI. Quod tamen ita fieri oportebit si res dubitationem non habebit: alioqui prius est quod obicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est priusquam probatur; difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides. VII. Item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur ostendas. VIII. Verum haec breviter omnia; iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit. Praeterea cavendum est ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.

IX. Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam tuebimur aut poenarias actiones inferemus. Est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius Hic et vehementius fieri potest quia iudici nota iam causa est. X. His igitur velut fomentis, si quid erit asperum,praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint; nihil enim facile persuadetur invitis. XI. Quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit adpositus: proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium. Ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice fungitur.

XII. Hanc partem parekbasin vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem. Sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum vel etiam fabulosarum. XIII. Quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae raptus, pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio: in quam in ille divinus orator, veluti nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum. XIV. Parekbasis est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis, extra ordinem excurrens tractatio. Quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio. XV. Nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes egressio est: indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, similia his, quae non sunt in quaestione: omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus: atque ea quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, de religione, de officiis; quae cum sunt argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent egredi non videntur: XVI. sed plurima sunt quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur admonetur placatur rogatur laudatur. Innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus. XVII. Vnde Ciceroni quoque in prohoemio, cum diceret pro Milone, degredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. Potest autem paulo longius exire qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adicit: at qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.

4 I. Sunt qui narrationi propositionem subiungant tamquam partem iudicialis materiae: cui opinioni respondimus. Mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium: quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnumquam etiam in singulis argumentis poni solet, maximeque in iis quae epicheiremata vocantur. II. Sed nunc de priore loquimur. Ea non semper uti necesse est. Aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, utique si narratio ibi finem habet ubi initium quaestio, adeo ut aliquando subiungatur expositioni quae solet in argumentis esse summa conectio: “haec si ut exposui gesta sunt, iudices, insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est”. III. Nonnumquam valde est utilis, praecipue ubi res defendi non potest et de iure quaeritur, ut pro eo qui pecuniam privatam de templo sustulit: “sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis”, ut iudex intellegat id unum esse officii sui quaerere, an id quod obicitur sacrilegium sit. IV. Item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum, ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat. Movet autem si protinus subtexantur aliqua quae prosint: “lex aperte scripta est, ut peregrinus qui murum ascenderit morte multetur: peregrinum te esse certum est: quin ascenderis murum non quaeritur: quid superest nisi ut te puniri oporteat?” Haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodam modo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem, sed adiuvat. V. sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices: quod accidit non uno modo. Nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret: et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obicitur Aeschini quod mentitus sit, quod nil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit. VI. Recusatio quoque pluris interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: “male petis: procuratorem enim tibi esse non licuit: sed neque illi cuius nomine litigas habere procuratorem; sed neque est heres eius a quo accepisse mutuam dicor; sed nec ipsi debui”. VII. Multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. Hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones: si coniungantur, in partitionem cadunt. VIII. Est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus: “caedis ago”, “furtum obicio”; est ratione subiecta, ut: “maiestatem minuit C. Cornelius; nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit”. Praeter haec utimur propositione aut nostra, ut: “adulterium obicio”, aut adversarii, ut: “adulterii mecum agitur”, aut communi, ut: “inter me et adversarium quaestio est uter sit intestato propior”. Nonnumquam diversas quoque iungimus: “ego hoc dico, adversarius hoc”. IX. Habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, cum exposito rerum ordine subicimus: “de his cognoscitis”, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu excitatus finem esse, narrationis et initium probationis intellegat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodam modo novum audiendi sumat exordium.

5 I. Partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine conlocata enumeratio. Hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex intentior ac docilior si scierit et de quo dicimus et de quo dicturi postea sumus. II. Rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnumquam et excidere soleant quae promisimus et si qua in partiendo praeterimus occurrere: quod quidem nemini accidet nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit. III. Alioqui quae tam manifesta et lucida est ratio quam rectae partitionis? Sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit auxilium, via dicendi non decedere. Quapropter ne illos quidem probaverim qui partitionem vetant ultra tris propositiones extendere: quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem, hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa pluris desiderare. IV. Alia sunt magis propter quae partitione non semper sit utendum: primum quia pleraque gratiora sunt si inventa subito nec domo allata sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata: “paene excidit mihi” et “fugerat me” et “recte admones”; propositis enim probationibus omnis in relicum gratia novitatis praecerpitur. V. Interim vero etiam fallendus est iudex et variis artibus subeundus ut aliud agi quam quod petimus putet. Nam est nonnumquam dura propositio, quam iudex si providit non aliter praeformidat quam qui ferrum medici prius quam curetur aspexit: at si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum intrarit oratio, efficiet quod promittenti non crederetur. VI. Interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio: adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. Non enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. Cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partis secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre. VII. Quid quod interim quae per se levia sunt et infirma, turba valent, ideoque congerenda sunt potius, et velut eruptione pugnandum? Quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio.

VIII. Praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tamquam supervacua gravari solet. Itaque, si plura vel obicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est, ut quo quaque de re dicturi sumus ordine appareat; at, si unum crimen varie defendemus, supervacua. IX. Vt si ita partiamur: “dicam non talem esse hunc quem tueor reum ut in eo credibile videri possit homicidium, dicam occidendi causam huic non fuisse, dicam hunc eo tempore quo homo occisus est trans mare fuisse”: omnia quae ante id quod ultimum est exsequeris inania videri necesse est. X. Festinat enim iudex ad id quod potentissimum est, et velut obligatum promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat: si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam sic moribus compositus, cum convicio efflagitat. XI. Itaque non defuerunt qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus in iudicium vocatum quam Oppianicum: deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus sit: postremo iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium: quia, si probari posset quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere priora. XII. Rursus nemo tam erit aut iniustus aut stultus quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum: “intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam”. Nam sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum.

XIII. De illo quoque genere defensionis plerique dubitant: “si occidi, recte feci, sed non occidi”; quo enim pertinere prius si sequens firmum sit? Haec invicem obstare et utroque utentibus in neutro haberi fidem. Quod sane in parte verum est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, sit) solo utendum; at si quid in eo quod est fortius timebimus, XIV. utraque probatione nitemur. Alius enim alio moveri solet; et qui factum putabit, iustum credere potest, qui tamquam iusto non movebitur, factum fortasse non credet: ut certa manus uno telo potest esse contenta, incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunae locus. XV. Egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiam si id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse. XVI. Neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim, quia quaedam, etiam si ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quae sequentur. Nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur: inicum petendum ut aecum feras. XVII. Quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. Recte enim Graeci praecipiunt non temptanda quae effici omnino non possint. Sed quotiens hac de qua loquor duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur; potest enim videri qui tuto etiam confessurus fuit mentiendi causam in negando non habere. XVIII. Et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur iudici aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur. XIX. Frequenter autem accidit ut causa parum verecunda iure tuta sit; de quo ne inviti iudices audiant et adversi, frequentius sunt admonendi secuturam defensionem probitatis ac dignitatis: exspectent paulum et agi ordine sinant. XX. Quaedam interim nos et invitis litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem: nonnumquam quasi interpellemur ab iis subsistere: saepe avertenda ad ipsos oratio, hortandi ut sinant nos uti nostro consilio. Ita subrepetur animo iudicis, et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit. XXI. Quae cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit. Sic utraque res invicem iuvabit eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior. XXII. Sed ut non semper necessaria aut utilis etiam partitio est, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert. Neque enim solum id efficit, ut clariora fiant quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu iudicum positis, sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia. XXIII. Nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit. Nihil enim longum videri necesse est in quo quid ultimum sit certum est. XXIV. Nec inmerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnumquam Cicero leviter eludit. Nam est suus et in gestu modus et vitanda utique maxime concisa nimium et velut articulosa partitio. XXV. Nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta: et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora: deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem contra quam partitio inventa est.

XXVI. Et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius quam id esse obscurum ipsum quod in eum solum adhibetur usum ne sint cetera obscura?), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo; non enim quid dicamus sed de quo dicturi simus ostendimus. XXVII. Optinendum etiam ne quid in ea desit, ne quid supersit. superest autem sic fere, cum aut in species partimur quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subicitur species, ut “dicam de virtute iustitia continentia”, cum iustitia atque continentia virtutis sint species. XXVIII. Partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur. In eo quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos: in eo quo de ambigitur, quae dicturi sumus quae nostrae propositiones, quae partis adversae. turpissimum vero non eodem ordine exsequi quo quidque proposueris.