Quintilianus – Institutiones L. III-IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XXII. Non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. Neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione inbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicumque ingenio non erit locus curae testimonium meruisse contentus.

2 I. Nec diu nos moretur quaestio quae rhetorices origo sit. Nam cui dubium est quin sermonem ab ipsa rerum natura geniti protinus homines acceperint (quod certe principium est eius rei), huic studium et incrementum dederit utilitas, summam ratio et exercitatio? II. Nec video quare curam dicendi putent quidam inde coepisse, quod ii qui in discrimen aliquod vocabantur accuratius loqui defendendi sui gratia instituerint. Haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem, nisi quis dicet etiam gladium fabricatum ab eo prius qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit. III. Initium ergo dicendi dedit natura, initium artis observatio. Homines enim sicut in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprenderent, notarunt ea ad imitandum vitandumque, et quaedam secundum rationem eorum adiecerunt ipsi quoque: haec confirmata sunt usu. Tum quae sciebat quisque docuit. IV. Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est: cur tamen hanc primam originem putet non video, cum sint adhuc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant.

3 I. Omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat: inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione (utroque enim modo dicitur). Omnis vero sermo, quo quidem voluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et verba. II. Ac si est brevis et una conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret: at oratio longior plura exigit. Non enim tantum refert quid et quo modo dicamus, sed etiam quo loco: opus ergo est et dispositione. Sed neque omnia quae res postulat dicere neque suo quaeque loco poterimus nisi adiuvante memoria, quapropter ea quoque pars quarta erit. III. Verum haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio: huic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.

IV. Nec audiendi quidam, quorum est Albucius, qui tris modo primas esse partis volunt quoniam memoria atque actio natura, non arte contingant: quarum nos praecepta suo loco dabimus; licet Thrasymachus quoque idem de actione crediderit. V. His adiecerunt quidam sextam partem, ita ut inventioni iudicium subnecterent, quia primum esset invenire, deinde iudicare. Ego porro ne invenisse quidem credo eum qui non iudicavit; neque enim contraria communia stulta invenisse dicitur quisquam, sed non vitasse. VI. Et Cicero quidem in rhetoricis iudicium subiecit inventioni: mihi autem adeo tribus primis partibus videtur esse permixtum (nam neque dispositio sine eo neque elocutio fuerit) ut pronuntiationem quoque vel plurimum ex eo mutuari putem. VII. Quod hoc audacius dixerim quod in Partitionibus Oratoriis ad easdem de quibus supra dictum est quinque pervenit partes. Nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit, quintamque constituit communem ac velut custodem omnium memoriam; idem in Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit: in quibus postea scriptis certior eius sententia est. VIII. Non minus mihi cupidi novitatis alicuius videntur fuisse qui adiecerunt ordinem cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam optimo conlocatio. Dion inventionem modo et dispositionem tradidit, sed utramque duplicem rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae accedat. Theodorei fere inventionem duplicem rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes. IX. Hermagoras iudicium partitionem ordinem quaeque sunt elocutionis subicit oeconomiae, quae Graece appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.

X. Est et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium quidam inventioni, quidam dispositioni subiunxerunt: nobis quartus eius locus maxime placet. Non enim tantum inventa tenere ut disponamus, nec disposita ut eloquamur, sed etiam verbis formata memoriae mandare debemus; hac enim omnia quaecumque in orationem conlata sunt continentur.

XI. Fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partis esse existimarent, sed opera oratoris; eius enim esse invenire disponere eloqui et cetera. Quod si accipimus, nihil arti relinquemus. XII. Nam bene dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia: vel (ut alli putant) artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis. Ita invenire quidem et disponere oratoris, inventio autem et dispositio rhetorices propria videri potest. XIII. In eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an eiusdem opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae vocant stoicheia. Sed neque elementa recte quis dixerit: alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia; nec operum recte nomen accipient quae non ab aliis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt; partes igitur. XIV. Nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat. Videntur autem mihi qui haec opera dixerant eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem nomen incidere; partes enim rhetorices esse dicebant laudativam deliberativam iudicialem. Quae si partes sunt, materiae sunt potius quam artis. XV. Namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecumque earum desiderat. Itaque quidam genera tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii quos secutus est Cicero, genera causarum.

4 I. Sed tria an plura sint ambigitur. Nec dubie prope omnes utique summae apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelen secuti, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt. II. Verum et tum leviter est temptatum, cum apud Graecos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum nostrorum auctore prope inpulsum, ut non modo plura haec genera sed paene innumerabilia videantur. III. Nam si laudandi ac vituperandi officium in parte tertia ponimus, in quo genere versari videbimur cum querimur consolamur mitigamus concitamus terremus confirmamus praecipimus, obscure dicta interpretamur, narramus deprecamur, gratias agimus, gratulamur obiurgamus maledicimus describimus mandamus renuntiamus optamus opinamur, plurima alia? IV. Vt mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quaerendumque quo moti priores rem tam late fusam tam breviter adstrinxerint. Quos qui errasse putant, hoc secutos arbitrantur, quod in his fere versari tum oratores videbant; V. nam laudes ac vituperationes scribebantur, et epitaphious dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprenderint frequentissima. VI. Qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum: unum quod ad delectationem conveniat, alterum quod consilium accipiat, tertium quod de causis iudicet. Mihi cuncta rimanti et talis quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut extra iudicia. VII. Eorum de quibus iudicio quaeritur manifestum est genus: ea quae ad iudicem non veniunt aut praeteritum habent tempus aut futurum: praeterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus. VIII. Item omnia de quibus dicendum est aut certa sint necesse est aut dubia. Certa ut cuique est animus laudat aut culpat; ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera: de his deliberatur; partim aliorum sententiae commissa: de his lite contenditur. IX. Anaximenes iudicialem et contionalem generalis partes esse voluit, septem autem species: hortandi dehortandi laudandi vituperandi accusandi defendendi exquirendi (quod exetastikon dicit): quarum duae primae deliberativi, duae sequentes demonstrativi, tres ultimae iudicialis generis sunt partes. X. Protagoran transeo, qui interrogandi respondendi mandandi precandi (quod eucholen dixit) partes solas putat. Plato in Sophiste iudiciali et contionali tertiam adiecit prosomiletiken, quam sane permittamus nobis dicere. sermocinatricem: quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae. XI. Isocrates in omni genere inesse laudem ac vituperationem existimavit.