Quintilianus – Institutiones L. III-IV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XII. Nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi et ita videtur ratio dictare. Est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac vituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore laudativum: idem alii demonstrativum vocant. Vtrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse; nam enkomiastikon aut epideiktikon dicunt. XIII. Sed mihi epideiktikon non tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab illo enkomiastikoi differre; nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit. XIV. An quisquam negaverit panegyricos epideiktikous esse? Atqui formam suadendi habent et plerumque de utilitatibus Graeciae locuntur: ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis, tum in ostentatione posita. Nisi forte non ex Graeco mutantes demonstrativum vocant, verum id secuntur, quod laus ac vituperatio quale sit quidque demonstrat. XV. Alterum est deliberativum, tertium iudiciale. Ceterae species in haec tria incident genera: nec invenietur ex his ulla in qua non laudare aut vituperare, suadere aut dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus. Illa quoque sunt communia, conciliare narrare docere augere minuere, concitandis componendisve adfectibus animos audientium fingere. XVI. Ne iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum, deliberativam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant, celeri magis ac rutunda usi distributione quam vera. Stant enim quodam modo mutuis auxiliis omnia; nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inveneris causam in cuius non parte aliquid eorum quae supra diximus reperiatur.
5 I. Omnis autem oratio constat aut ex iis quae significantur aut ex iis quae significant, id est rebus et verbis. Facultas orandi consummatur natura arte exercitatione, cui partem quartam adiciunt quidam imitationis, quam nos arti subicimus. II. Tria sunt item quae praestare debeat orator, ut doceat moveat delectet. Haec enim clarior divisio quam eorum qui totum opus in res et in adfectus partiuntur. Non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent. Erunt enim quaedam remotae ab adfectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocumque inruperunt plurimum valent. III. Praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio. Quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem nisi de qua quaeratur existimant: cui cum maxima pars scriptorum repugnat, tum etiam ipsa partitio, nisi forte laudare quae constet esse honesta et vituperare quae ex confesso sint turpia non est oratoris officium.
IV. Illud iam omnes fatentur, esse quaestiones aut in scripto aut in non scripto. In scripto sunt de iure, in non scripto de re: illud rationale, hoc legale genus Hermagoras atque eum secuti vocant, id est nomikon et logikon. V. Idem sentiunt qui s omnem quaestionem ponunt in rebus et verbis. Item convenit quaestiones esse aut infinitas aut finitas. Infinitae sunt quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci thesin dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientis, Athenaeus partem causae appellat. VI. Hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae “an providentia mundus regatur”, actionis “an accedendum ad rem publicam administrandam”. Prius trium generum, “an sit”, “quid sit”, “quale sit”: omnia enim haec ignorari possunt; sequens duorum, “quo modo adipiscamur”, “quo modo utamur”. VII. Finitae autem sunt ex complexu rerum personarum temporum ceterorumque: hae hypotheseis a Graecis dicuntur, causae a nostris. In his omnis quaestio videtur circa res personasque consistere. VIII. Amplior est semper infinita, inde enim finita descendit. Quod ut exemplo pateat, infinita est: “an uxor ducenda”, finita: “an Catoni ducenda” ideoque esse suasoria potest. Sed etiam remotae a personis propriis ad aliquid referri solent. Est enim simplex: “an res publica administranda”; refertur ad aliquid: “an in tyrannide administranda”. IX. Sed hic quoque subest velut latens persona tyrannus enim geminat quaestionem), subestque et temporis et qualitatis tacita vis: nondum tamen hoc proprie dixeris causam. Hae autem quas infinitas voco et generales appellantur: quod si est verum, finitae speciales erunt. In omni autem speciali utique inest generalis, ut quae sit prior. X. Ac nescio an in causis quoque quidquid in quaestionem venit qualitatis generale sit. Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem: nonne hoc quaeritur, an sit ius insidiatorem occidendi? Quid in coniecturis? non illa generalia: “an causa sceleris odium, cupiditas”, “an tormentis credendum”, “testibus an argumentis maior fides habenda”? Nam finitione quidem comprendi nihil non in universum certum erit. XI. Quidam putant etiam eas theseis posse aliquando nominari quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas, ut causa sit cum Orestes accusatur, thesis an Orestes recte sit absolutus: cuius generis est: “an Cato recte Marciam Hortensio tradiderit”. Hi thesin a causa sic distingunt ut illa sit spectativae partis, haec activae: illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.
XII. Quamquam inutiles quidam orationi putant universales quaestiones, quia nihil prosit quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rem publicam si quis vel aetate vel valetudine impediatur. Sed non omnibus eius modi quaestionibus sic occurri potest, ut illis: “sitne virtus finis”, “regaturne providentia mundus”. XIII. Quin etiam in iis quae ad personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. Nam quo modo an sibi uxor ducenda sit deliberabit Cato nisi constiterit uxores esse ducendas? Et quo modo an ducere debeat Marciam quaeretur nisi Catoni ducenda uxor est? XIV. sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri qui confirment illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit. Nam eiusdem esse quo modo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit? Quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert. XV. Sed me liberavit respondendi verecundia et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque iis quos de Oratore scripsit et Topicis praecipit ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et quod in universo probatum sit in parte probatum esse necesse sit.
XVI. Status autem in hoc omne genus materiae idem qui in causas cadunt. Adhuc adicitur alias esse quaestiones in rebus ipsis, alias quae ad aliquid referantur, illud: “an uxor ducenda”, hoc: “an seni ducenda”; illud: “an fortis”, hoc: “an fortior”, et similia.
XVII. Causam finit Apollodorus,ut interpretatione,Valgi discipuli eius utar, ita: “causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quaestionem”, aut: “causa est negotium cuius finis est controversia.” Ipsum deinde negotium sic finit: “negotium est congregatio personarum locorum temporum causarum modorum casuum factorum instrumentorum sermonum scriptorum et non scriptorum”. XVIII. Causam nunc intellegamus hypothesin negotium peristasin. Sed et ipsam causam quidam similiter finierunt ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu, Cicero his verbis: “causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum”.
6 I. Ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, prius quam dicere adgredior quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint intuendum puto. Quamquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprendet. II. Quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est kephalaion genikotaton ad quod referantur omnia, quorum diversa appellatio, vis eadem est, nec interest discentium quibus quidque nominibus appelletur dum res ipsa manifesta sit. III. Statum Graeci stasin vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii a Naucrate Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; quamquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo, cum a iudicibus petit ne Demostheni permittant evagari sed eum dicere de ipso causae statu cogant. IV. Quae appellatio dicitur ducta vel ex eo quod ibi sit primus causae congressus, vel quod in hoc causa consistat. Et nominis quidem haec origo: nunc quid sit. Statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem: quos recte sensisse, parum elocutos puto. V. Non enim est status prima conflictio: “fecisti”, “non feci”, sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis: “fecisti”, “non feci”, “an fecerit”: “hoc fecisti”, “non hoc feci”, “quid fecerit”. Quia ex his apparet illud coniectura, hoc finitione quaerendum atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status. VI. Quid si enim dicat quis: “sonus est duorum inter se corporum conflictio”? Erret, ut opinor; non enim sonus est conflictio, sed ex conflictione. Et hoc levius (intellegitur enim utcumque dictum): inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum, quod est vitiosissimum. VII. Nam quaestio nulla non habet utique statum (constat enim ex intentione et depulsione), sed aliae sunt propriae causarum de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes velut auxilia quaedam: quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur. VIII. Harum porro plerumque levissima quaeque primo loco fungitur. Namque et illud frequens est, ut ea quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti. IX. Simplex autem causa, etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi optinendum et iudex spectandum maxime intellegit; in hoc enim causa consistet. X. Ceterum quaestionum possunt esse diversi. Quod ut brevissimo pateat exemplo, cum dicit reus: “etiam si feci, recte feci”, qualitatis utitur statu; cum adicit: “sed non feci”, coniecturam movet. Semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo quod dicerem si mihi plus quam unum dicere non liceret. XI. Recte igitur est appellata causarum prima conflictio, non quaestionum. Nam et pro Rabirio Postumo Cicero primam partem orationis in hoc intendit? ut actionem competere in equitem Romanum neget, secunda nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat: statum tamen in eo dicam fuisse quod est potentius. XII. Nec in causa Milonis circa primas quaestiones, quae sunt +ante prohoemium+ positae, iudicabo conflixisse causam, sed ubi totis viribus insidiator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur. Et hoc est quod ante omnia constituere in animo suo debeat orator, etiam si pro causa plura dicturus est: quid maxime liquere iudici velit. Quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.
XIII. Alii statum crediderunt primam eius cum quo ageretur deprecationem. Quam sententiam his verbis Cicero complectitur: “in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio”. Vnde rursus alia quaestio, an eum semper is faciat qui respondet. cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus, dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si iure occisum reus dicit, tralata probationis necessitate idem a reo fiat et sit eius intentio. XIV. cui non accedo equidem. Nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem si is cum quo agatur nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente. XV. Mea tamen sententia varium id est et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis (utitur enim coniectura magis qui agit, quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit. XVI. Sed quia videtur illis quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat (is enim .gi dicat: “non feci”, coget adversarium coniectura uti, et si dicat: “non habes legem”, syllogismo), concedamus ex depulsione nasci statum. Nihilo minus enim res eo revertetur ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur statum faciat. XVII. Sit enim accusatoris intentio: “hominem occidisti”; si negat reus, faciat statum qui negat. Quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum (nempe legem esse certum est quae permittat)? Nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. “Non fuit” inquit “adulter”: ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet. Ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore, non a reo. XVIII. Quid quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum? “Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat: qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus”. XIX. Nempe intentio est: “artem ludicram exercuisti”, depulsio: “non exercui artem ludicram”, quaestio: “quid sit artem ludicram exercere”. Si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris. XX. Frequentius tamen illud accidet quod est a plurimis traditum. Effugerunt has quaestiones qui dixerunt statum esse id quod appareat ex intentione et depulsione, ut: “fecisti”; “non feci” aut “recte feci”. XXI. Viderimus tamen utrum id sit status an in eo status. Hermagoras statum vocat per quem subiecta res intellegatur et ad quem probationes etiam partium referantur. Nostra opinio semper haec fuit, cum essent frequenter in causa diversi quaestionum status, in eo credere statum causae quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur. Id si quis generalem quaestionem vel caput generale dicere malet, cum hoc mihi non erit pugna, non magis quam si aliud adhuc quo idem intellegatur eius rei nomen invenerit, quamquam tota volumina in hanc disputationem inpendisse multos sciam: nobis statum dici placet.