Quintilianus – Institutiones L. III-IV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XXII. Sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse: adeo nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales quive speciales sint status convenit. XXIII. Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur omnis quaestio: ousian, quam Plautus essentiam vocat (neque sane aliud est eius nomen Latinum), sed ea quaeritur “an sit”: qualitatem, cuius apertus intellectus est: quantitatem, quae dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit: ad aliquid, unde ductae tralatio et comparatio: post haec ubi et quando: XXIV. deinde facere pati habere (quod est quasi armatum esse, vestitum esse): novissime keisthai, quod est compositum esse quodam modo, ut iacere stare irasci. Sed ex his omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum videntur. XXV. Alli novem elementa posuerunt: personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video: tempus, quod chronon vocant, ex quo questio an is quem dum addicta est mater peperit servus sit natus: locum, unde controversia videtur an fas fuerit tyrannum in templo occidere, an exulaverit qui domi latuit: tempus iterum, XXVI. quod kairon appellant – hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem; huic subicitur ille in pestilentia comissator: actum, id est praxin quod eo referunt, sciens commiserit an insciens, necessitate an casu, et talia: numerum, qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, qui tot tyrannos sustulerit: XXVII. causam, cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum defenditur: tropon, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus: occasionem factorum, quod est apertius quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum; tamen aphormas ergon vocant. XXVIII. Hi quoque nullam quaestionem extra haec putant. Quidam detrahunt duas partis, numerum et occasionem, et pro illo quem dixi actu subiciunt res, id est pragmata. Quae ne praeterisse viderer, satis habui attingere. Ceterum his nec status satis ostendi nec omnis contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus quae de utraque re dicam; erunt enim plura multo quam quae his elementis comprehenduntur.
XXIX. Apud plures auctores legi placuisse quibusdam unum omnino statum esse coniecturalem, sed quibus placuerit neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui. Rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur. Quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique qualis sit cuiusque rei natura quaeri potest. Sed utrocumque modo sequetur summa confusio. XXX. Neque interest unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem. Coniectura dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur. Appellatum tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus apparebit.
XXXI. Fuerunt qui duos status facerent: Archedemus coniecturalem et finitivum exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat: “quid esset inicum”, “quid iniustum”, “quid dicto audientem non esse”. Quod vocat de eodem et alio. XXXII. huic diversa sententia eorum fuit qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicialem. Infitialis est quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, qui accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt. XXXIII. Iuridicialis est qui Graece dicitur dikaiologikos. Sed quem ad modum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio. Nam subiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit sacrilegium appellari quod obiciatur vel furtum vel amentiam. XXXIV. Qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est. Plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua non constet et in rem de qua constet. Nam est verum nec aliter fieri potest quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status. XXXV. Nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud pragmatikon, hoc peri ennoias vocat: idem, qui aprolempton et prolemptikon dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet. XXXVI. Idem Theodorus, qui de eo an sit et de accidentibus ei quod esse constat, id est peri ousias kai symbebekoton, existimat quaeri. Nam in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua. Sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam: Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid. XXXVII. sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse, modo finitionem velint. In duo et Posidonius dividit, vocem et res. In voce quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo: rebus coniecturam, quod kat’aisthesin vocat, et qualitatem et finitionem, cui nomen dat kat’ennoian, et ad aliquid. Vnde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta. XXXVIII. Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales: an sit, quale sit. Priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. Qualitatem in rem et scriptum dividit. Scripto quattuor partes legales exclusa tralatione, quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit. XXXIX. Est etiam illa in duos dividendi status ratio, quae docet aut de substantia controversiam esse aut de qualitate, ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus. XL. De substantia est coniectura; quaestio enim tractatur rei, an facta sit, an fiat, an futura sit, interdum etiam mentis: idque melius quam quod iis placuit qui statum eundem facti nominaverunt, tamquam de praeterito tantum et tantum de facto quaereretur. XLI. Pars qualitatis quae est de summo genere raro in iudicium venit, quale est “idne sit honestum quod vulgo laudatur”. succedentium autem aliae de communi appellatione, ut “sitne sacrilegus qui pecuniam privatam ex templo furatus est”, aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur quid sit quod factum est. cui subiacent omnes de honestis iustis utilibus quaestiones. XLII. His etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut: “maiorne sol quam terra”, modo ad qualitatem: “quanta poena quempiam quantove praemio sit adfici iustum”, et tralatio versetur circa qualitatem et definitio pars sit tralationis, XLIII. quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur, nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit: “quid senserit legis constitutor”, ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur voluntate.
XLIV. A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur et omnia quae aut in controversiam aut in contentionem veniant contineri putat: sitne, quid sit, quale sit. Quorum nomina apertiora sunt quam ut dicenda sint. XLV. Idem Iatrocles sentit. Tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: “paucae res sunt quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum”. Sed quoniam quod iure dicimur fecisse non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere, itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem: qui et Verginio placent. XLVI. Horum deinde fecerunt species, ita ut legali subicerent finitionem et alios qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae antinomia dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est kata rheton kai dianoian, et metalempsin, quam nos varie tralativam, transumptivam, transpositivam vocamus, sillogismon, quem accipimus ratiocinativum vel collectivum ambiguitatis, quae amphibolia nominatur: quos posui quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.
XLVII. Quattuor fecit Athenaeus, protreptiken stasin vel parormetiken, id est exhortativum, qui suasoriae est proprius, synteliken, qua coniecturam significari magis ex his quae secuntur quam ex ipso nomine apparet, hypallaktiken (ea finitio est, mutatione enim nominis constat), iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus; nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia. XLVIII. sunt qui hypallaktiken tralationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. Fecerunt alii totidem status, sed alios, an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ut Caecilius et Theon. XLIX. Aristoteles in rhetoricis an sit, quale, quantum et quam multum sit quaerendum putat. Quodam tamen loco finitionis quoque vim intellegit, quo dicit quaedam sic defendi: “sustuli, sed non furtum feci”, “percussi, sed non iniuriam feci”. L. Posuerat et Cicero in libris rhetoricis facti, nominis, generis, actionis, ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intellegeretur: iuri subiecerat tralationem. Veram hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.