Quintilianus – Institutiones L. III-IV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
LI. Fuerunt qui facerent quinque: coniecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut dixi, isdem generalibus capitibus utitur: an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ad aliquid. Hoc ultimum maxime in comparativo genere versari putat, quoniam melius ac peius, maius et minus nisi alio relata non intelleguntur; LII. sed in illas quoque tralativas, ut supra significavi, quaestiones incidit: “an huic ius agendi sit” vel “facere aliquid conveniat”, “an contra hunc”, “an hoc tempore”, “an sic”. Omnia enim ista referri ad aliquid necesse est. LIII. Alii sex status putant: coniecturam, quam genesin vocant, et qualitatem et proprietatem, id est idioteta, quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam axeian dicunt, et comparationem et tralationem, cuius adhuc novum nomen inventum est metastasin, novum tamquam in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridicialis usitatum. LIV. Aliis septem esse placuit, a quibus nec tralatio nec quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus. LV. Alii pervenerunt usque ad octo tralatione ad septem superiores adiecta. A quibusdam deinde divisa ratio est, ut status rationales appellarent, quaestiones, quem ad modum supra dixi, legales, in illis de re, in his de scripto quaereretur. Quidam in diversum hos status esse, illas quaestiones maluerunt. LVI. Sed alii rationales tres putaverunt, an sit, quid sit, quale sit, Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem, tralationem, qualitatem, quam per accidentia, id est kata symbebekos, vocat hac interpretatione: “an illi accidat viro bono esse vel malo”. Hanc ita dividit: de adpetendis et fugiendis, quae est pars deliberativa; de persona (ea ostenditur laudativa); LVII. negotialem (pragmatiken vocat), in qua de rebus ipsis quaeritur remoto personarum complexu, ut “sitne liber qui est in adsertione”, “an divitiae superbiam pariant”, “an iustum quid, an bonum sit”; iuridicialem, in qua fere eadem, sed certis destinatisque personis quaerantur: “an ille iuste hoc fecerit vel bene”.
LVIII. Nec me fallit in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit: “negotialis est in qua quid iuris ex civili more et aequitate sit consideratur: cui diligentiae praeesse apud nos iure consulti existimantur”. LIX. Sed quod ipsius de his libris iudicium fuerit supra dixi. sunt enim velut regestae in hos commentarios quos adulescens deduxerat scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, sive eum movit quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris, sive quod Graeci pragmatikous vocant iuris interpretes. LX. Sed Cicero quidem his pulcherrimos illos de Oratore substituit, ideoque culpari tamquam falsa praecipiat non potest. Nos ad Hermagoran. Tralationem hic primus omnium tradidit, quamquam semina eius quaedam citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur. LXI. Legales autem quaestiones has fecit: scripti et voluntatis (quam ipse vocat kata rheton kai hypexairesin, id est dictum et exceptionem: quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum. LXII. Albucius eadem divisione usus detrahit tralationem, subiciens eam iuridiciali. In legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse qui dicatur ratiocinativus. Scio plura inventuros adhuc qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec quoque excesserint modum vereor. LXIII. Ipse me paulum in alia quam prius habuerim opinione nunc esse confiteor. Et fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare quod multis annis non sensissem modo verum etiam adprobassem. LXIV. Sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati, in eo praesertim opere quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus, in ulla parte iudicii meI. Nam et Hippocrates clarus arte medicinae videtur honestissime fecisse quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est, et M. tullius non dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae. LXV. Etenim supervacuus foret in studiis longior labor si nihil liceret melius invenire praeteritis. Neque tamen quicquam ex iis quae tum praecepi supervacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque quae nunc praecipiam revertentur. Ita neminem didicisse paeniteat: colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. Omnibus autem satis factum volo non me hoc serius demonstrare aliis quam mihi ipse persuaserim. LXVI. Secundum plurimos auctores servabam tris rationales status: coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. Hi mihi status generales erant. Legalem in quinque species partiebar: scripti et voluntatis, legum contrariarum, covectivum, ambiguitatis, tralationis. LXVII. Nunc quartum ex generalibus intellego posse removeri; sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse: ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset. LXVIII. Ex iis etiam quos speciales vocabam removi tralationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus, et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in una controversia tralationis statum posse reperiri ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum. LXIX. Neque ignoro multa transferri, cum in omnibus fere causis in quibus cecidisse quis formula dicitur hae sint quaestiones: “an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere”, et si qua sunt talia. LXX. Sed personae tempora actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur: ita non est in tralatione quaestio, sed in eo propter quod transferuntur. “Non debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules: maior enim praetoria cognitione summa est”. Quaeritur an maior summa sit: facti controversia est. LXXI. “Non licet tibi agere mecum: cognitor enim fieri non potuisti”: iudicatio an potuerit. “Non debuisti interdicere, sed petere”: an recte interdictum sit ambigitur. Quae omnia succidunt legitimis quaestionibus. LXXII. An non praescriptiones etiam, in quibus maxime videtur manifesta tralatio, easdem omnes species habent quas eae leges quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur? Deinde status ex quaestione oritur: tralatio non habet quaestionem de qua contendit orator, sed propter quam contendit. LXXIII. Hoc apertius: “occidisti hominem:” “non occidi”: quaestio an occiderit, status coniectura. Non est tale “habeo ius actionis”: “non habes”, ut sit quaestio an habeat, et inde status. Accipiat enim actionem necne ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id quod pronuntiat iudex, non id propter quod pronuntiat. LXXIV. Hoc illi simile est “puniendus es”: “non sum”: videbit iudex an puniendus sit, sed non hic erit quaestio nec hic status. Vbi ergo? “Puniendus es, hominem occidisti”: “non occidi”: an occiderit. “Honorandus sum”: “non es” num statum habet? Non, ut puto. “Honorandus sum quia tyrannum occidi”: “non occidisti”: quaestio et status. Similiter “non recte agis”: “recte ago” non habet statum. LXXV. Vbi est ergo? “Non recte agis ignominiosus”. Quaeritur an ignominiosus sit, aut an agere ignominioso liceat: quaestiones et status. Ergo tralativum genus causae, ut comparativum et mutuae accusationis. LXXVI. At enim simile est illi “habeo ius”: “non habes” “occidisti”: “recte occidi”. Non nego, sed nec haec res statum facit: non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed cum suis rationibus. “Scelus commisit Horatius, sororem enim occidit”: “non commisit, debuit enim occidere eam quae hostis morte maerebat”: quaestio an haec iusta causa; ita qualitas. LXXVII. Ac similiter in tralatione: “non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio”: “habeo ius, quia abdicatio actio non est”: quaeritur quid sit actio; finiemus. +Non licet abdicare syllogismo.+ Item cetera per omnes et rationales et legales status. LXXVIII. Nec ignoro fuisse quosdam qui tralationem in rationali quoque genere ponerent hoc modo: “hominem occidi iussus ab imperatore”: “dona templi cogenti tyranno dedi”: “deserui tempestatibus, fluminibus, valetudine impeditus”, id est, non per me stetit, sed per illud. LXXIX. A quibus etiam liberius dissentio; non enim actio transfertur, sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione. Deinde is qui tali utitur patrocinio non recedit a forma qualitatis; dicit enim se culpa vacare, ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.
LXXX. Credendum est igitur iis quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse quae in omni disputatione quaerantur: an sit, quid sit, quale sit; quod ipsa nobis etiam natura praescribit: nam primum oportet subesse aliquid de quo ambigitur, quod quid sit et quale sit certe non potest aestimari nisi prius esse constiterit; ideoque ea prima quaestio. LXXXI. Sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit apparet. Hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. His infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa deliberativa iudiciali materia utique tractatur; LXXXII. haec rursus iudicialis causas et rationali parte et legali continent: neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione qualitate coniectura potest explicari. LXXXIII. Sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio, et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via. Discant igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est. Nam ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est si quod obicitur negari potest: proxima, si non id quod obicitur factum esse dicitur: tertia honestissima, qua recte factum defenditur. Quibus si deficiamur, ultima quidem, sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine quod rieque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi: LXXXIV. hinc illae quaestiones sive actionis sive tralationis. sunt enim quaedam non laudabilia natura, sed iure concessa, ut in duodecim tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit: et aliquid aecum, sed prohibitum iure, ut libertas testamentorum. LXXXV. Accusatori nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte factum, iure se intendere. Ita circa species easdem lis omnis versabitur, tralatis tantum aliquando partibus, ut in causis quibus de praemio agitur recte factum petitor probat.
LXXXVI. Haec quattuor velut proposita formaeque actionis, quae tum generales status vocabam, in duo, ut ostendi, genera discedunt, rationale et legale. Rationale simplicius est, quia ipsius tantum naturae contemplatione constat: itaque in eo satis est ostendisse coniecturam finitionem qualitatem. LXXXVII. Legalium plures sint species necesse est, propterea quod multae sunt leges et varias habent formas. Alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate: alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur. LXXXVIII. Sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura continentur, et sillogismos, qui est maxime qualitatis, et leges contrariae, quae isdem quibus scriptum et voluntas constant, et amphibolia, quae semper coniectura explicatur. LXXXIX. Finitio quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est. Haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia, ut dixi, habent aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant nihil ne in his quidem praeter tria quae praediximus quaeri. XC. At quantum et quam multum et ad aliquid et, ut nonnulli putarunt, comparativus non eandem rationem habent: sunt enim haec non ad varietatem iuris, sed ad solam rationem referenda. Ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut “qua mente?” et “quo tempore?” et “quo loco?”