Quintilianus – Institutiones L. III-IV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Itaque, ut non consensi hoc laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto, quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero. Totum autem habet aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.
8 I. Deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. Ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. Nec dubito quin ii qui sunt in illa priore sententia secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem nisi quod honestum esset existimarint. II. Et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. Verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum. III. sunt enim multi qui etiam quae credunt honesta non tamen satis eadem utilia quoque existiment, quae turpia esse dubitare non possunt utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.
IV. Ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. Nam frequenter in his etiam coniecturae locus est: nonnumquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat. V. De coniectura paulo post pluribus. Interim est finitio apud Demosthenen “det Halonnesum Philippus an reddat”, apud Ciceronem in Philippicis “quid sit tumultus”. Quid? non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, “an iis demum ponenda sit qui in legatione ferro sunt interempti”? VI. Ergo pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quaerit etiam de praeterito. Officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi. Prohoemio quale est in iudicialibus non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque quem consulit. Initium tamen quodcumque debet habere aliquam prohoemii speciem; neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter primum. VII. In senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices adquirendae sibi plerumque eorum apud quos dicendum sit benivolentiae. Nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non utilitate aliqua, sed in sola laude consistit. VIII. Aristoteles quidem, nec sine causa, putat et a nostra et ab eius qui dissentiet persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnumquam etiam ut minor res maiorve videatur: in demonstrativis vero prohoemia esse maxime libera existimat: IX. nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit, et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari, et Gorgias in Olympico laudans eos qui primi tales instituerint conventus. Quos secutus videlicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.
X. Sed nunc ad suasoriam: in qua, etiam cum prohoemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti. Narrationem vero numquam exigit privata deliberatio, eius dumtaxat rei de qua dicenda sententia est, quia nemo ignorat id de quo consulit. XI. Extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. In contionibus saepe est etiam illa quae ordinem rei docet necessaria. XII. Adfectus ut quae maxime postulat: nam et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum cupiditatem odium conciliationem inpellendi animI. Nonnumquam etiam movenda miseratio, sive ut auxilium obsessis feratur suadere oportebit, sive sociae civitatis eversionem deflebimus. Valet autem in consiliis auctoritas plurimum. XIII. Nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes velit. In iudiciis enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo: consilia nemo est qui neget secundum mores dari.
XIV. Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale esse iudicaverunt et in sola rei publicae administratione posuerunt; quin et Cicero in hac maxime parte versatur. Ideoque suasuris de pace bello copiis operibus vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum, tum audientium ratio suadendi duceretur. XV. Nobis maior in re videtur varietas; nam et consultantium et consiliorum plura sunt genera.
Quare in suadendo ac dissuadendo tria primum spectanda erunt: quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat. XVI. Rem de qua deliberatur aut certum est posse fieri aut incertum. Si incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima; saepe enim accidet ut prius dicamus ne si possit quidem fieri esse faciendum, deinde fieri non posse. cum autem de hoc quaeritur, coniectura est: an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus. XVII. Sed in iis quoque quae constabit posse fieri coniectura aliquando erit, si quaeretur an utique futurum sit ut Carthaginem superent Romani, ut redeat Hannibal si Scipio exercitum in Africam transtulerit, ut servent fidem Samnites si Romani arma deposuerint. Quaedam et fieri posse et futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo.
XVIII. Vbi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda. Et primum aut propter ipsam rem de qua sententiae rogantur consultabitur, aut propter alias intervenientes extrinsecus causas. Propter ipsam: “deliberant patres conscripti an stipendium militi constituant”. XIX. Haec materia simplex erit. Accedunt causae aut faciendi (ut “deliberant patres conscripti an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus”) aut non faciendi: “deliberat C. Caesar an perseveret in Germaniam ire cum milites passim testamenta facerent”. XX. Hae suasoriae duplices sunt. Nam et illic causa deliberandi est quod bellum Galli minitentur, esse tamen potest quaestio dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque ad quem mandata acceperant trucidarint: XXI. et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem, est tamen locus quaerendi an citra hunc quoque casum penetrandum in Germaniam fuerit. Semper autem de eo prius loquemur de quo deliberari etiam detractis sequentibus possit.
XXII. Partes suadendi quidam putaverunt honestum utile necessarium. Ego non invenio huic tertiae locum. Quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere, de faciendo autem deliberatur. XXIII. Quod si hanc vocant necessitatem in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio, ut si obsessi et inpares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur “necesse est”; nempe sequitur ut hoc subiciatur: “alioqui pereundum est”: ita propter id ipsum non est necesse, quia perire potius licet; denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi. XXIV. Igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum habet ducere uxorem. Quis dubitat? Sed ei qui pater vult fieri liqueat necesse est uxorem esse ducendam. XXV. Itaque mihi ne consilium quidem videtur ubi necessitas est, non magis quam ubi constat quid fieri non posse: omnis enim deliberatio de dubiis est. Melius igitur qui tertiam partem duxerunt dynaton, quod nostri “possibile” nominant: quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est. XXVI. Quas partes non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius est quam ut docendum dum sit. Tamen apud plerosque earum numerus augetur: a quibus ponuntur ut partes quae superiorum species sunt partium. Nam fas iustum pium aecum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati to hemeron), et si qua adhuc adicere quis eiusdem generis velit, subici possunt honestati. XXVII. An sit autem facile, magnum, iuctindum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis. Qui loci oriuntur ex contradictione: est quidem utile sed difficile parvum iniucundum periculosum. XXVIII. Tamen quibusdam videtur esse nonnumquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur. Sed neminem adeo solutum luxu puto ut nihil in causa suadendi sequatur praeter voluptatem. XXIX. Praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilo minus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus. XXX. Saepe vero et utilitatem despiciendam esse dicimus ut honesta faciamus (ut cum illis Opiterginis damus consilium ne se hostibus dedant, quamquam perituri sint nisi fecerint) et utilia honestis praeferimus, ut cum suademus ut bello punico servi armentur. XXXI. Sed tamen neque hic plane concedendum est esse id inhonestum (liberos enim natura omnis et isdem constare elementis, et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest), et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus si se dediderint, sive hostis non servarit fidem, sive Caesar vicerit, quod est vero similius. XXXII. Haec autem quae tantum inter se pugnant plerumque nominibus deflecti solent. Nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis qui dicunt non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse quae non sint honesta: et contra, quod nos honestum, illi vanum, ambitiosum, stolidum verbis quam re probabilius vocant. XXXIII. Nec tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus. Crescit hoc adhuc; nam interim triplices etiam suasoriae incidunt, ut cum Pompeius deliberabat Parthos an Africam an Aegyptum peteret. Ita non tantum utrum melius sed quid sit optimum quaeritur, itemque contra. XXXIV. Nec umquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei quae undique secundum nos sit; nam ubi contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? Ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi. XXXV. Est utilitatis et in tempore quaestio: “expedit, sed non nunc”, et in loco: “non hic”, et in persona: “non nobis”, “non contra hos”, et in genere agendi: “non sic”, et in modo: “non in tantum”.
Sed personam saepius decoris gratia intuemur: quae et in nobis et in iis qui deliberant spectanda est. XXXVI. Itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen quorum auctoritas et quibus adhibeatur: diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. XXXVII. Nam consultant aut plures aut singuli, sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest senatus sit an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior an Fabius deliberet. XXXVIII. Proinde intuenda sexus dignitas aetas; sed mores praecipue discrimen dabunt. Et honesta quidem honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta optinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam cavendum, XXXIX. et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam ille non respicit, permovendus, sed laude, vulgi opinione, et, si parum proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus. XL. Nam praeter id, quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est. XLI. Aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia in quibus ipsorum qui consulunt spectatur utilitas. Nec me fallit quae statim cogitatio subire possit legentem: hoc ergo praecipis et hoc fas putas? XLII. Poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis quae honeste suaderi Caesari possint: “Simne bonus vir si haec suadeam? Minime. suasoris enim finis est utilitas eius cui quisque suadet. At recta sunt: quis negat? Sed non est semper rectis in suadendo locus”. Sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro. XLIII. Nec ego quicquam fieri turpiter velim. Verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur: nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur. XLIV. Interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tamquam inhonesta, ut quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum, quod turpis et crudelis sit, inpellunt, sed dandus illis deformibus color idque etiam apud malos: neque enim quisquam est tam malus ut videri velit. XLV. Sic Catilina apud Sallustium loquitur ut rem scelestissimam non malitia sed indignatione videatur audere, sic Atreus apud Varium “iam fero” inquit “infandissima, iam facere cogor”. Quanto magis eis quibus cura famae fuit conservandus est hic vel ambitus. XLVI. Quare et cum Ciceroni dabimus consilium ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas, ita vitam pollicente eo, exurat, non cupiditatem lucis adlegabimus (haec enim si valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), XLVII. sed ut se rei publicae servet hortabimur – hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat: et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rem publicam nisi uno regente non posse. Nam qui de re nefaria deliberat id solum quaerit, quo modo quam minimum peccare videatur.
XLVIII. Multum refert etiam quae sit persona suadentis, quia, ante acta vita si inlustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. At his contraria summissiorem quendam modum postulant. Nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.