Quintilianus – Institutiones L. III-IV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XLIX. Ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad relicum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas: namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. Vtilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert: verum et oratoribus necessaria. L. Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt. An eodem modo cogitavit aut eandem personam induit Cicero cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve, ac non unius cuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium quibus vocem dabat etiam imaginem expressit, ut melius quidem sed tamen ipsi dicere viderentur? LI. Neque enim minus vitiosa est oratio si ab homine quam si a re cui accommodari debuit dissidet. Ideoque Lysias optime videtur in iis quae scribebat indoctis servasse veritatis fidem. Enimvero praecipue declamatoribus considerandum est quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati: plerumque filii patres divites senes asperi lenes avari, denique superstitiosi timidi derisores fiunt, ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo. LII. Quae omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci quia nullo alio ab his quam persona distat: quamquam haec aliquando etiam in controversias ducitur quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur. LIII. Neque ignoro plerumque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut sullae dictaturam deponentis in contione. Sed haec in partem cedent trium generum in quae causas divisimus. Nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia de quibus supra dictum est varie atque ut res tulit in materia iudiciali deliberativa demonstrativa solemus, LIV. frequentissime vero in his utimur ficta personarum quas ipsi substituimus oratione: ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, adloquitur.

LV. Solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur; constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium, LVI. permixta tamen est et utilitatis ratio: an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum. Quaeritur et de honesto: LVII. deceatne Caesarem ultio Pompei, an sit verendum ne peiorem faciat suarum partitun causam si Pompeium indignum morte fateatur. LVIII. Quod genus accidere etiam veritati potest.

Non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt. Nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiae facere elaborarunt. LIX. Ego porro ut prohoemio video non utique opus esse suasoriis propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum non intellego, cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit. LX. cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio cum vel praecipue moderationem rationemque consilia desiderent? Neque ego negaverim saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prohoemio narratione argumentis, quae si detrahas id fere supererit quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit, non tumultuosius atque turbidius. LXI. Verborum autem magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis. Nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum principum senatus populi, et res ampliores: ita cum verba rebus aptentur, ipso materiae nitore clarescunt. LXII. Alia veri consilii ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectatione in deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quamquam dissentire ab eo non timide solet. LXIII. Namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior illa tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent. LXIV. Quibus in demonstrativa consentio (nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt), in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius quae tractabitur rei accommodandam dicendi credo rationem. LXV. Nam et Philippicas Demosthenis isdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum quam est in accusationibus ac defensionibus eloquentiae lumen ostendunt. Dicit tamen idem de suasoria hoc modo: “tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis”. LXVI. Vsum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur respondere futura praeteritis habeaturque experimentum velut quoddam rationis testimonium. LXVII. Brevitas quoque aut copia non genere materiae sed modo constat; nam ut in consiliis plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor.

Quae omnia vera esse sciet si quis non orationes modo sed historias etiam (namque in his contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio) legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere; LXVIII. inveniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum. LXIX. Ne illa quidem in iis vitia deprendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt tamquam ab iis qui deliberat utique dissentiat: ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus. LXX. Haec adulescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis morentur. Ceterum cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credant usu docebuntur.

9 I. Nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex sed officiis constat duobus, intentionis ac depulsionis. cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prohoemium narratio probatio refutatio peroratio. His adiecerunt quidam partitionem propositionem excessum; quorum priores duae probationi succidunt. II. Nam proponere quidem quae sis probaturus necesse est, sed et concludere: cur igitur, si illa pars causae est, non et haec sit? Partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnis materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inventio elocutio: III. ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est, sed quaestionum etiam singularum. Quae est enim quaestio in qua non promittere possit orator quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? Quod est proprium partitionis. Quam ergo ridiculum est quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis vocari! IV. Egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum ex quibus egreditur. Nam si quidquid in causa est pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes vocentur? V. Tamen nec iis adsentior qui detrahunt refutationem tamquam probationi subiectam, ut Aristoteles. Haec enim est quae constituat, illa quae destruat. Hoc quoque idem aliquatenus novat, quod prohoemio non narrationem subiungit sed propositionem; verum id facit quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.

VI. Verum ex his quas constitui partibus non ut quidque primum dicendum ita primum cogitandum est, sed ante omnia intueri oportet quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum: VII. expositio enim probationum est praeparatio nec esse utilis potest nisi prius constituerit quid debeat de probatione promittere. Postremo intuendum quem ad modum iudex sit conciliandus; neque enim nisi totis causae partibus diligenter inspectis scire possumus qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.

VIII. Neque ideo tamen eos probaverim qui scribendum quoque prohoemium novissime putant. Nam ut conferri materiam omnem et quid quoque (loco) sit opus constare debet antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis quae prima sunt. IX. Nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi unde ordiendum est. Quid fiet alioqui si spatium componendi orationem stilo non fuerit? Nonne nos haec inversa consuetudo deceperit? Inspicienda igitur materia.est quo praecepimus ordine, scribenda quo dicimus.

10 I. Ceterum causa omnis in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium: haec simplex dicitur, illa coniuncta. Vna controversia est per se furti, per se adulterii. Plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. Quod nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit. Privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent. II. Nec aliae species erunt etiam si unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet, aut duo ab uno, aut plures a pluribus (quod accidere in hereditariis litibus interim scimus): quia, quamvis in multis personis, causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.

III. Diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum. cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. Rarum est autem ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnumquam inter delatores, uter praemium meruerit. IV. Adiecerunt quidam numero mutuam accusationem (antikategoria vocatur), aliis videlicet succidere hanc quoque comparativo generi existimantibus. Cui similis erit petitionum invicem diversarum: quod accidit vel frequentissime. Id si et ipsum vocari debet antikategoria (nam proprio caret nomine), duo genera erunt eius: alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud: cui et petitionum condicio par est.

V. Cum apparuerit genus causae, tum intuebimur negeturne factum quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur: unde sunt status.

11 I. His inventis intuendum deinceps Hermagorae videtur quid sit quaestio ratio iudicatio continens (vel, ut alii vocant, firmamentum). Quaestio latius intellegitur omnis de qua in utramque partem vel in plures dici credibiliter potest. II. In iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores omnis complectimur, altero quo significamus summam illam in qua causa vertitur. De hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, quid factum sit, an recte factum sit. III. Has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia: nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species dividi convenit. IV. Hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant zetema. Ratio autem est qua id quod factum esse constat defenditur. Et cur non utamur eodem quo sunt usi omnes fere exemplo? Orestes matrem occidit: hoc constat. Dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis, quaestio an iuste fecerit, ratio quod Clytaemestra maritum suum, patrem Orestis, occidit: hoc aition dicitur, krinomenon autem iudicatio an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi. V. Quidam diviserunt aition et aitian, ut esset altera propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemestra, altera qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. Sed tanta est circa verba dissensio ut alii aitian causam iudicii, aition autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant. VI. Causa quoque ex causa, id est aition ex aitiou, nasci videtur, quale est: occidit Agamemnonem Clytaemestra quia ille filiam communem immolaverat et captivam paelicem adducebat. Idem putant et sub una quaestione esse plures rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit inpulsus: quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit. VII. Sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes, ut ego arbitror, potest: ut in eo qui, cum adulteram deprensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit; causa enim est una: adulter fuit. Quaestiones et iudicationes an illo tempore, an illo loco licuerit occidere. VIII. Sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus est ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria de qua pronuntiatur. IX. Synechon autem, quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem, quibusdam id videtur esse post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur. X. Causa facti non in omnis controversias cadit; nam quae fuerit causa faciendi ubi factum negatur? At ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit. XI. Nam in coniectura est quaestio ex illo: factum, non factum, an factum sit. Ibi ergo iudicatio ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio. At in qualitate: matrem Orestes occidit recte, non recte, an recte occiderit quaestio, nec statim iudicatio. Quando ergo? “Illa patrem meum occiderat.” “Sed non ideo tu matrem debuisti occidere.” An debuerit: hic iudicatio. XII. Firmamentum autem verbis ipsius ponam: “si velit Orestes dicere eius modi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas liberi potissimum sui petere debuerint.” XIII. Vtuntur alii et talibus exemplis: “qui bona paterna consumpserit, ne contionetur: in opera publica consumpsit”: quaestio an quisquis consumpserit prohibendus sit, iudicatio an qui sic. XIV. Vel in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quaestio an iure fecerit, ratio quod is vim adferebat, iudicatio an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit. XV. Alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant. Quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit, iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. XVI. Ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicari. A quibus multum dissentio. Nam et illa quaestio “an omnes qui paterna bona consumpserint contione sint prohibendi” habeat oportet suam iudicationem. Ergo non alia quaestio, aba iudicatio erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes. XVII. Quid? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? Nam si est insidiatus Clodius, sequitur ut recte sit occisus. cum vero in aliquam rem missa causa est, recessum est a quaestione quae erat, et hic constituta quaestio ubi iudicatio est.

XVIII. Paulum in his secum etiam Cicero dissentit. Nam in rhetoricis, quem ad modum supra dixi, Hermagoran est secutus: in Topicis ex statu effectam contentionem krinomenon existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens “qua de re agitur” appellat: quibus id contineatur “continentia”, “quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit”. XIX. At in Partitionibus Oratoriis firmamentum quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.