Quintilianus – Institutiones L. III-IV
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Verius igitur et brevius qui statum et continens et iudicationem esse voluerunt: continens autem id esse quo sublato lis esse non possit. XX. Hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytaemestra Agamemnonem occiderit. Idem iudicationem et statum consentire semper existimarunt: neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.
XXI. Verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laboret, a nobis in hoc adsumpta solum, ne param diligenter inquisisse de opere quod adgressi sumus videremur. Simplicius autem instituenti non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere. XXII. Quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit. XXIII. Haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit, nec corpus orationis in parva momenta diducendo consumet. Nam qui viderit quid sit quod in controversiam veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare de quibus supra diximus poterit. XXIV. Neque est fere quisquam, modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat et quid litem faciat (quod ab illis causa vel continens dicitur), et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat: quae omnia,idem sunt. Nam et de eo quaestio est quod in controversiam venit, et de eo iudicatur de quo quaestio est. XXV. Sed non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate laudis utcumque adquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de iis quae accepimus, illic de quibus volumus. XXVI. Nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem continens iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe, si digressi fuerimus, saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.
XXVII. Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. His plura intelleguntur, uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione, ut dicimus “caput rei est” et apud Menandrum Kephalaion estin. In universum autem quidquid probandum est erit caput, sed id maius aut minus.
XXVIII. Et quoniam quae de his erant a scriptoribus artium tradita verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea quae partes essent iudicialium causarum supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio, incipiet.
__________________
IV
I. Perfecto, Marceve Vitori, operis tibi dicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo quale iudicium hominum eimererer accessit. Adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus. II. cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intellegam nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar. III. Quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non inmerito probaverit sanctissimus censor, aut studia, ne fefellisse in iis videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum? IV. Quod si nemo miratur poetas maximos saepe fecisse ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, V. mihi quoque profecto poterit ignosci si, quod initio quo primum hanc materiam inchoavi non feceram, nunc omnis in auxilium deos ipsumque in primis quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat. VI. cuius mihi religionis non haec sola ratio quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus ut maiora praeteritis ac magis ardua sint quae ingredior. Sequitur enim ut iudicialium causarum, quae sunt maxime variae atque multiplices, ordo explicetur: quod prohoemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis, sive adfectus, quod est longe potentissimum, commovendi. VII. De quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque compluris de una quaque earum libros ediderunt. Quas ego omnis ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. Sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.
1 I. Quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci videntur prohoemium nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis clare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit ostendunt. II. Nam sive propterea quod oime cantus est et citharoedi pauca illa quae antequam legitimum certamen inchoent emerendi favoris gratia canunt prohoemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae prius quam causam exordiantur ad conciliandos sibi iudicum animos praelocuntur eadem appellatione signarunt, III. sive, quod oimon idem Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum: certe prohoemium est quod apud iudicem dici prius quam causam cognoverit possit, vitioseque in scholis facimus quod exordio semper sic utimur quasi causam iudex iam noverit. IV. cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur. Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest, primis quidem raro umquam, nisi forte apud eum cui res aliunde iam nota sit dicimus.
V. Causa principii nulla alia est quam ut auditorem quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior praeparemus. Id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benivolum attentum docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis ut procedere ultra possimus admittimur.
VI. Benivolentiam aut a personis duci aut a causis accepimus. Sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice: nam exordium duci nonnumquam etiam ab actore causae solet. VII. Quamquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. Sic enim continget ut non studium advocati videatur adferre, sed paene testis fidem. Quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae, maximeque, si fieri poterit, rei publicae aut alicuius certe non mediocris exempli. Quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur. VIII. Sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, inparatos, inpares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prohoemia. IX. Est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit quem iustitiae suae minime timet. Inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio, multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa. X. Vitandum etiam ne contumeliosi maligni superbi maledici in quemquam hominem ordinemve videamur, praecipueque eorum qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possint. XI. Nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intellegi possit stultum erat monere, nisi fieret. Etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo ut ea suspecta sint iudici fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Vrbiniae heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit. XII. Negat haec prohoemia esse Cornelius Celsus quia sint extra litem: sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit naturale ut iudices iis quos libentius audiunt etiam facilius credant. XIII. Ipsius autem litigatoris persona tractanda varie est: nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas. Nonnumquam contingit relatio meritorum, de quibus verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. Multum agit sexus aetas condicio, ut in feminis senibus pupillis, liberos parentis coniuges adlegantibus: XIV. nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio. Degustanda tamen haec prohoemio, non consumenda. adversarii vero persona prope isdem omnibus sed e contrario ductis inpugnari solet. Nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima. XV. Neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque augenda ac minuenda ut expediet: hoc enim oratoris est, illa causae.
XVI. Iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem, et similiter cetera. XVII. Mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse. Nam prout asperi lenes, iucundi graves, duri remissi erant, aut adsumere in causam naturas eorum qua competent aut mitigare qua repugnabunt oportebit. XVIII. Accidit autem interim hoc quoque, ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat: quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis in quam videatur propensior. Est enim nonnumquam pravus hic ambitus, adversus amicos aut pro iis quibuscum simultates gerant pronuntiandi, faciendique iniuste ne fecisse videantur. XIX. fuerunt etiam quidam suarum rerum iudices. Nam et in libris observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causae invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam dixi. Similis hic quoque superioribus ratio est: adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam. XX. Praeterea detrahenda vel confirmanda opinio, si quam praecipue domo videbitur iudex attulisse. Metus etiam nonnumquam est amovendus, ut Cicero pro Milone ne arma Pompei disposita contra se putarent laboravit, nonnumquam adhibendus, ut idem in Verrem facit. XXI. Sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis, ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur, alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcumque tutius (nam et mali inhibentur et boni gaudent), apud singulos vero numquam suaserim, nisi defecerint omnia. XXII. Quod si necessitas exiget, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut antequam pronuntiet reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest.
XXIII. Si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii quae maxime favorabilia videbuntur decerpi oportebit. Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prohoemium conferantur. XXIV. Nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum: in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis actio patitur nec omnis causa desiderat. Nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quo modo ex quaestionibus ducemus sententias? Nimirum res erunt indicandae prius. Demus aliquas (nam id exiget ratio nonnumquam): etiamne potentissimas omnis, id est totam causam? Sic erit in prohoemio peracta narratio. XXV. Quid vero si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa? Non benivolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed, non ante conciliato eius animo, nuda quaestionum committetur asperitas: quae si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prohoemio opus esset. XXVI. Aliqua ergo nonnumquam quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. Quae sint porro in causis favorabilia enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt. XXVII. Vt autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. Miseratio quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri. XXVIII. Neque enim sum in hac opinione qua quidam, ut eo distare prohoemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus, et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere: quae minus in exordiis sunt usitata. XXIX. Sed haec quae supra dixi non movere tantum verum ex diverso amoliri quoque prohoemio opus est. Vt autem nostrum miserabilem si vincamur exitum, ita adversariorum superbum si vicerint utile est credi.
XXX. Sed ex iis quoque quae non sunt personarum nec causarum verum adiuncta personis et causis duci prohoemia solent. Personis adplicantur non pignora modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest. XXXI. Ad causam extra pertinet tempus, unde principium pro Caelio, locus, unde pro Deiotaro, habitus, unde pro Milone, opinio, unde in Verrem, deinceps, ne omnia enumerentur, fama iudiciorum, exspectatio vulgi: nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent. XXXII. Adicit Theophrastus ab +oratione+ principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo quem accusator actione praescripserit.
XXXIII. Fiducia ipsa solet opinione adrogantiae laborare. Faciunt favorem et illa paene communia, non tamen omittenda vel ideo ne occupentur: optare, abominari, rogare, sollicitum agere, quia plerumque attentum iudicem facit si res agi videtur nova magna atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen si iudex allit sua vice aut rei publicae commovetur: cuius animus spe metu admonitione precibus, vanitate denique, si id profuturum credemus, agitandus est. XXXIV. sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment. Docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio, sed et illud, si breviter et dilucide summam rei de qua cognoscere debeat indicarimus (quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt): XXXV. nam is eius rei modus est ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quo modo quidque sit actum sed de quibus dicturus sit orator ostendat. Nec video quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A. Cluentio. XXXVI. “Animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes: quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta”. Id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est. XXXVII. Nec me quamquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim: non quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa qualis ea sit non intellegi, verum quia istud non neglegentia iudicis contingit, sed errore. XXXVIII. Dixit enim adversarius et fortasse persuasit: nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest nisi illum fecerimus ad ea quae dicemus docilem et intentum. Quid ergo est? Inminuenda quaedam et elevanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero. XXXIX. Quid enim agebat aliud ironia illa quam ut Caesar minus se in rem tamquam non novam intenderet? Quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur?