Quintilianus – Institutiones L. VII-VIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

XV. Et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant consideremus. Quamquam enim rectissime traditum est perspicuitatem propriis, ornatum tralatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit inproprium. XVI. Sed cum idem frequentissime plura significent, quod synonymia vocatur, iam sunt aliis alia honestiora sublimiora nitidiora iucundiora vocaliora. Nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores, ita verba e syllabis magis vocalia, et quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius. Et quod facit syllabarum, idem verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet. XVII. Diversus tamen usus: nam rebus atrocibus verba etiam ipso auditu aspera magis convenient. In universum quidem optima simplicium creduntur quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima. Et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis umquam in oratione erudita locus. XVIII. Clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt: quod alibi magnificum tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas apta circa minores videntur. Vt autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum quia in plano tumet. XIX. Quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud “caesa iungebant foedera porca” fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset “porco” vile erat. In quibusdam ratio manifesta est. Risimus, et merito, nuper poetam qui dixerat: “praetextam in cista mures rosere camilli”. XX. At Vergili miramur illud “saepe exiguus mus”; nam epitheton “exiguus” aptum et proprium effecit ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam. Imitatus est itaque utrumque Horatius: “nascetur ridiculus mus”. XXI. Nec augenda semper oratio, sed summittenda nonnumquam est. Vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas adfert. An cum dicit in Pisonem Cicero “cum tibi tota cognatio serraco advehatur”, incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis quem destructum volebat auxisse? XXII. Et alibi: “caput opponis cum eo coruscans”. Vnde interim grati idiotismi [de quo], qualis est ille apud M. tullium: “pusio qui cum maiore sorore cubitabat” et “Flavius qui cornicum oculos confixit”, et pro Milone illud “heus tu Rufio”, et “Erucius Antoniaster”. Id tamen in declamatoribus est notabilius, laudarique me puero solebat “da patri panem”, et in eodem “etiam canem pascis”. XXIII. Res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.

XXIV. cum sint autem verba propria ficta tralata, propriis dignitatem dat antiquitas. Namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus. XXV. “Olli” enim et “quianam” et “moerus” et “pone” et “porricere” adspergunt illam, quae etiam in picturis est gravissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem. Sed utendum modo nec ex ultimis tenebris repetenda. Satis est vetus “quaeso”: quid necesse est “quaiso” dicere? “Oppido”, quamquam usi sunt paulum tempore nostro superiores, vereor ut iam nos ferat quisquam: certe “antegerio”, cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur. XXVI. +Aerumnas+ quid opus est, tamquam parum sit si dicatur +quod horridum+? “Reor” tolerabile, “autumo” tragicum; “prolem” +dicendi versum ei+, “prosapiam” insulsum. Quid multa? totus prope mutatus est sermo. XXVII. Quaedam tamen adhuc vetera vetustate ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut “nuncupare” et “fari”: multa alia etiam audentius inseri possunt, sed ita demum si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius: XXVIII. “Corinthiorum amator iste verborum, Thucydides Britannus, Atticae febres, tau Gallicum, min et sphin +et male illisit+: ita omnia ista verba miscuit fratri”. XXIX. Cimber hic fuit a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est: “Germanum Cimber occidit”. Nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur: “et verba antiqui multum furate Catonis, Crispe, Iugurthinae conditor historiae”. XXX. Odiosa cura: nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius studiosus non verba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset quibus haec verba conveniant.

Fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt. XXXI. Nostri aut in iungendo aut in derivando paulum aliquid ausi vix in hoc satis recipiuntur. Nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum an “gradus eliminat” in tragoedia dici oportuisset. At veteres ne “expectorat” quidem timuerunt, et sane eiusdem notae est “exanimat”. XXXII. At in tractu et declinatione talia sunt qualia apud Ciceronem “beatitas” et “beatitudo”: quae dura quidem sentit esse, verum tamen usu putat posse molliri. Nec a verbis modo sed ab nominibus quoque derivata sunt quaedam, ut a Cicerone “sullaturit”, Asinio “fimbriatum” et “figulatum”. XXXIII. Multa ex Graeco formata nova, ac plurima a Sergio Plauto, quorum dura quaedam admodum videntur, ut [quae] “ens” et “essentia”: quae cur tanto opere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus: ideoque paupertate sermonis laboramus. Quaedam tamen perdurant. XXXIV. Nam et quae vetera nunc sunt fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus “reatum”, “munerarium” Augustus primus dixerunt [reatum nemo ante Messalam, munerarium nemo ante Augustum dixerat]. “Piraticam” quoque ut “musicam” et “fabricam” dici adhuc dubitabant mei praeceptores, “favorem” et “urbanum” Cicero nova credit. Nam et in epistula ad Brutum “eum” inquit “amorem et eum, ut hoc verbo utar, favorem in consilium advocabo”: XXXV. et ad Appium Pulchrum: “te, hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum”. Idem putat a Terentio primum dictum esse “obsequium”, [cincilius] a Sisenna “albenti caelo”. “Cervicem” videtur Hortensius primus dixisse; nam veteres pluraliter appellabant. Audendum itaque: neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat. XXXVI. Nam cum sint eorum alia, ut dicit Cicero, “nativa”, id est, “quae significata sunt primo sensu”, alia “reperta, quae ex his facta sunt”: ut iam nobis ponere aliqua, quod illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare flectere coniungere, quod natis postea concessum est, quando desit licere? XXXVII. Sed si quid periculosius finxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum est: “ut ita dicam”, “si licet dicere”, “quodam modo”, “permittite mihi sic uti”. Quod idem etiam in iis quae licentius tralata erunt proderit, nihilque non tuto dici potest in quo non fari iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. Qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur proepiplessein tei hyperbolei.

XXXVIII. Tralata probari nisi in contextu sermonis non possunt. Itaque de singulis verbis satis dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam virtutem habent. Sed ne inornata [quae] sunt quidem, nisi cum sunt infra rei de qua loquendum est dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus enuntientur. XXXIX. Quod viderint qui non putant esse vitanda quia nec sit vox ulla natura turpis, et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacumque ad intellectum eundem nihilo minus perveniat. Ego Romani pudoris more contentus etiam respondendi talibus verecundiam silentio vindicabo.

XL. Iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus. cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. Nam primum est ut liqueat augere quid velimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane: tum quo tralationum genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo conlocatione id quod intendimus efficere possimus.

XLI. Ceterum dicturus quibus ornetur oratio, prius ea quae sunt huic laudi contraria attingam: nam prima virtus est vitio carere. XLII. Igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore quae probabilis non erit. Probabile autem Cicero id genus dicit quod non nimis est comptum: non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est), sed quia vitium est ubique quod nimium est. XLIII. Itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves vel aptas opinionibus hominum ac moribus. His enim salvis licet adsumere ea quibus inlustrem fieri orationem putat, delecta tralata supralata, ad nomen adiuncta, duplicia et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione rerum non abhorrentia.

XLIV. Sed quoniam vitia prius demonstrare adgressi sumus, ab hoc initium sit quod cacemphaton vocatur: XLV. sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est, ut “ductare exercitus” et “patrare bella” apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet (quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium, tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus et vincentibus etiam vitiis cedendum est), sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum “hominibus” medium sit, in praefanda videmur incidere, quia ultima prioris [ultimae] syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut [non] continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur. XLVI. Aliae quoque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio quod vitandum dicimus commorantis. Sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si “intercapedinis” nominativo casu quis utatur. XLVII. Nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intellegere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium “quaeque latent meliora putant”) et ex verbis quae longissime ab obscenitate absunt occasionem turpitudinis rapere. Siquidem Celsus cacemphaton apud Vergilium putat: “incipiunt agitata tumescere”: quod si recipias, nihil loqui tutum est.

XLVIII. Deformitati proximum est humilitatis vitium (tapeinosin vocant), qua rei magnitudo vel dignitas minuitur, ut “saxea est verruca in summo montis vertice”: cui natura contrarium sed errore par est parvis dare excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur. Itaque nec parricidam “nequam” dixeris hominem nec deditum forte meretrici “nefarium”, quia alterum parum, alterum nimium est. XLIX. Proinde quaedam hebes sordida ieiuna tristis ingrata vilis oratio est. Quae vitia facillime fient manifesta contrariis virtutibus. Nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari iucundo accurato diversum est.

L. Vitari debet et elleipsis, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit, quamquam id obscurae potius quam inornatae orationis est vitium. Sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut tautologia, id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio. LI.Haec enim, quamquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco: “non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit”. Interim mutato nomine epanalempsis dicitur, atque est et ipsum inter schemata, quorum exempla illo loco quaerenda quo virtutes erunt.

LII. Peior hac homoeideia; quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio, eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe non animis solum sed etiam auribus est ingratissima. LIII. Vitanda macrologia, id est longior quam oportet sermo, ut apud T. Livium: “legati non impetrata pace retro domum, unde venerant, abierunt”. Sed huic vicina periphrasis virtus habetur. Est et pleonasmos vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: “ego oculis meis vidi” (sat est enim “vidi”). LIV. Emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero: cum is apud ipsum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, “quid? aliae” inquit “in perula solent ferre”? Nonnumquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur: “vocemque his auribus hausi”. LV. At vitium erit quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum adicietur. Est etiam quae periergia vocatur, [cum] supervacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et religione superstitio distat. Atque, ut semel finiam, verbum omne quod neque intellectum adiuvat neque ornatum vitiosum dici potest. LVI. Cacozelon, id est mala adfectatio, per omne dicendi genus peccat; nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt. Denique cacozelon vocatur quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum: nam cetera parum vitantur, hoc petitur. LVII. Est autem totum in elocutione. Nam rerum vitia sunt stultum commune contrarium supervacuum: corrupta oratio in verbis maxime inpropriis, redundantibus, compressione obscura, compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit. LVIII. Est autem omne cacozelon utique falsum, etiam si non omne falsum cacozelon: +et] dicitur aliter quam se natura habet et quam oportet et quam sat est. Totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur. Sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. Loquentes enim de ornatu subinde quae sint vitanda similia virtutibus vitia dicemus.

LIX. sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id anoiconometon, quod male figuratum, aschematiston, quod male conlocatum, id kakosyntheton vocant. Sed de dispositione diximus, de figuris et compositione dicemus. Sardismos quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica et Aeolica et Ionica confundas. LX. cui simile vitium est apud nos si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat – id enim tale monstrum quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit: “humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit” et cetera ex diversis naturis subiciat.

LXI. Ornatum est quod perspicuo ac probabili plus est. Eius primi sunt gradus in eo quod velis +exprimendo+, tertius qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. Itaque enargeian, cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus. LXII. Magna virtus res de quibus loquimur clare atque ut cerni videantur enuntiare. Non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio si usque ad aures valet, atque ea sibi iudex de quibus cognoscit narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi. LXIII. Sed quoniam pluribus modis accipi solet, non equidem in omnis eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam. Est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodam modo verbis depingitur: “constitit in digitos extemplo arrectus uterque” et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt ut non clarior futura fuerit spectantibus. LXIV. Plurimum in hoc genere sicut ceteris eminet Cicero: an quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest ut non, cum illa in Verrem legit: “stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore”, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis quae dicta non sunt sibi ipse adstruat? LXV. Ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam. LXVI. Interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi: “Videbar videre alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex vino vacillantis, quosdam hesterna ex potatione oscitantis. humus erat inmunda, lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium”. LXVII. Quid plus videret qui intrasset? Sic et urbium captarum crescit miseratio. Sine dubio enim qui dicit expugnatam esse civitatem complectitur omnia quaecumque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius. LXVIII. At si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in illum diem servati fato senes: LXIX. tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus, et acti ante suum quisque praedonem catenati, et conata retinere infantem suum mater, et sicubi maius lucrum est pugna inter victores. Licet enim haec omnia, ut dixi, complectatur “eversio”, minus est tamen totum dicere quam omnia. LXX. Consequemur autem ut manifesta sint si fuerint veri similia, et licebit etiam falso adfingere quidquid fieri solet. Contingit eadem claritas etiam ex accidentibus: “mihi frigidus horror membra quatit gelidusque coit formidine sanguis” et “trepidae matres pressere ad pectora natos”. LXXI. Atque huius summae iudicio quidem meo virtutis facillima est via: naturam intueamur, hanc sequamur. Omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi quod agnoscunt.