Quintilianus – Institutiones L. VII-VIII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
LXXII. Praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines: quarum aliae sunt quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod est huius loci proprium: “inde lupi ceu raptores atra in nebula” et “avi similis quae circum litora, circum piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta”. LXXIII. Quo in genere id est praecipue custodiendum, ne id quod similitudinis gratia adscivimus aut obscurum sit aut ignotum: debet enim quod inlustrandae alterius rei gratia adsumitur ipsum esse clarius eo quod inluminat. Quare poetis quidem permittamus sane eius modi exempla: “qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit aut Delum maternam invisit Apollo”: non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret. LXXIV. Sed illud quoque de quo in argumentis diximus similitudinis genus ornat orationem, facitque sublimem floridam iucundam mirabilem. LXXV. Nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert novitatis atque inexspectata magis est. Illa vulgaria videri possunt et utilia tantum ad conciliandum fidem: “ut terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri”, et “ut medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiam si nobis sanguine cohaereant, amputandos”. Iam sublimius illud pro Archia: “saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque consistunt” et cetera. LXXVI. Quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est: nam et falsis utuntur, nec illa iis quibus similia videri volunt adplicant. Quorum utrumque in his est, quae me iuvene ubique cantari solebant: “magnorum fluminum navigabiles fontes sunt”, et “generosioris arboris statim planta cum fructu est”. LXXVII. In omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. Sed interim libera et separata est, interim, quod longe optimum est, cum re cuius est imago conectitur, conlatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae antapodosis dicitur. LXXVIII. Praecedit similitudo illa cuius modo feci mentionem: “inde lupi ceu raptores atra in nebula”. Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem: “ut, cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatia, et frustra retinacula tendens fertur equis auriga, neque audit currus habenas”. Sed hae sunt sine antapodosi. LXXIX. Redditio autem illa rem utramque quam comparat velut subicit oculis et pariter ostendit. cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est. Dicit Cicero pro Murena: “ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint: sic nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire”. LXXX. Illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius: “nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe inproviso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur: sic in hac comitiorum tempestate populari, saepe intellegas quo signo commota sit, saepe ita obscura est ut sine causa excitata videatur”. LXXXI. sunt et illae breves: “vagi per silvas ritu ferarum”, et illud Ciceronis in Clodium: “quo ex iudicio velut ex incendio nudus effugit”. Quibus similia possunt cuicumque etiam ex cotidiano sermone succurrere. Huic subiacet virtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise atque velociter. LXXXII. Ac merito laudatur brevitas integra. Sed ea minus praestat quotiens nihil dicit nisi quod necesse est (brachylogian vocant, quae reddetur inter schemata), est vero pulcherrima cum plura paucis complectimur, quale Sallusti est: “Mithridates corpore ingenti, perinde armatus”. Hoc male imitantes sequitur obscuritas. LXXXIII. Vicina praedictae, sed amplior virtus est emphasis, altiorem praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant. Eius duae sunt species: altera quae plus significat quam dicit, altera quae etiam id quod non dicit. LXXXIV. Prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum “descendisse” ait – nam verbo uno magnitudinem eius ostendit, et apud Vergilium: “demissum lapsi per funem”: nam sic quoque est demonstrata altitudo. Idem Cyclopa cum iacuisse dixit “per antrum”, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est. LXXXV. Sequens positum in voce aut omnino suppressa aut etiam abscisa. supprimitur vox, ut fecit pro Ligario Cicero: “quod si in tanta fortuna bonitas tanta non esset quam tu per te, per te, inquam, optines: intellego quid loquar”. Tacuit enim illud, quod nihilo minus accipimus, non deesse homines qui ad crudelitatem eum inpellant. Absciditur per aposiopesin, quae quoniam est figura reddetur suo loco. LXXXVI. Est in vulgaribus quoque verbis emphasis: “virum esse oportet”, et “homo est ille”, et “vivendum est”: adeo similis est arti plerumque natura.
Non tamen satis eloquenti est ea de quibus dicat clare atque evidenter ostendere, sed sunt multi ac varii excolendae orationis modi. LXXXVII. Nam ipsa illa apheleia simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam [velute] tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. Alia copia locuples, alia floribus laeta. LXXXVIII. Virium non unum genus: nam quidquid in suo genere satis effectum est, valet. Praecipua tamen eius opera deinosis in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, phantasia in concipiendis visionibus, exergasia in efficiendo velut opere proposito, cui adicitur epexergasia, repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, energeia confinis his (est enim ab agendo ducta) et cuius propria sit virtus non esse quae dicuntur otiosa. LXXXIX. Est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, quale Cassi: “quid facies cum in bona tua invasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere”? et acre, ut illud Crassi: “ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem”? Sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit. Vtrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus (reliqui similes erunt). sunt autem positi in rebus et verbis: sed quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus; XC. nunc quid elocutio attollat aut deprimat dicendum.
[4] I. Prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei nomine, ut cum eum qui sit caesus “occisum”, eum qui sit improbus “latronem”, contraque eum qui pulsavit “attigisse”, qui vulneravit “laesisse” dicimus. Vtriusque pariter exemplum est pro M. Caelio: “si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si qui hanc paulo liberius salutasset”? II. Nam et inpudicam meretricem vocavit et eum cui longus cum illa fuerat usus liberius salutasse. Hoc genus increscit ac fit manifestius si ampliora verba cum ipsis nominibus pro quibus ea posituri sumus conferantur, ut Cicero in Verrem: “non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus”. III. Illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. Quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento comparatione ratiocinatione congerie.
Incrementum est potentissimum cum magna videntur etiam quae inferiora sunt. Id aut uno gradu fit aut pluribus, et pervenit non modo ad summum sed interim quodam modo supra summum. IV. Omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum: “facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere”? Nam et si tantum verberatus esset uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus quod erat inferius, et si tantum occisus esset per plures gradus ascenderat: V. cum vero dixerit “prope parricidium necare”, supra quod nihil est, adiecit “quid dicam in crucem tollere”? Ita cum id quod maximum est occupasset necesse erat in eo quod ultra est verba deficere. VI. Fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso: “quo pulchrior alter non fuit, excepto Laurentis corpore turni”. Summum est enim “quo pulchrior alter non fuit”, huic deinde aliquid superpositum. VII. Tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur, et quod non est plus quam maximum, sed quo nihil maius est. “Matrem tuam cecidisti: quid dicam amplius? Matrem tuam cecidisti”. Nam et hoc augendi genus est, tantum aliquid efficere ut non possit augeri. VIII. Crescit oratio minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid priore maius insequitur, ut de vomitu in Antonium Cicero: “in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum”. Singula incrementum habent. Per se deforme vel non in coetu vomere, in coetu etiam, non populi, populi etiam, non Romani, vel si nullum negotium ageret vel si non publicum vel si non magister equitum. IX. Sed alius divideret haec et circa singulos gradus moraretur: hic in sublime etiam currit et ad summum non pervenit nisu, sed impetu.
Verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita quae fit per comparationem incrementum ex minoribus petit. Augendo enim quod est infra necesse est extollat id quod superpositum est, ut idem atque in eodem loco: X. “si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? In coetu vero populi Romani”. Et in Catilinam: “servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem”. XI. Interim proposito velut simili exemplo efficiendum est ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est, ut idem pro Cluentio, cum exposuisset Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse: “quanto est” inquit “Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum”. XII. Nec putet quisquam hoc, quamquam est simile illi ex argumentis loco quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. Illic enim probatio petitur, hic amplificatio, sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit, sed ut peius. Est tamen quamquam diversarum rerum quaedam vicinia: repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum. XIII. Nam hoc mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis sed etiam partes partibus comparari, sicut hoc loco: “an vero vir amplissimus P. Scipio pontifex maximus TI. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus”? XIV. Hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur: quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.
XV. Quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes viderimus an satis proprio verbo significaverim: nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat; hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est, alibi valet: ut aliud crescat, aliud augetur, inde ad id quod extolli volumus ratione ducitur. XVI. Obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum “tu” inquit “istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate”. Quid fauces et latera ad ebrietatem? Minime sunt otiosa: nam respicientes ad haec possumus aestimare quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et coquere non posset illa corporis gladiatoria firmitate. Ergo, si ex alio colligitur aliud, nec inproprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus. XVII. Sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, si quidem tanta vis fuit vini erumpentis ut non casum adferret aut voluntatem sed necessitatem ubi minime deceret vomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret. XVIII. Idem hoc praestant quae antecesserunt: nam cum Aeolus a lunone rogatus “cavum conversa cuspide montem impulit in latus, et venti velut agmine facto ruunt”, apparet quanta sit futura tempestas. XIX. Quid? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est cum illa diceret: “Levia sunt haec in hoc reo. Metum virgarum navarchus nobilis nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; alius ne securi feriretur pecuniam dedit: usitatum est”. XX. Nonne usus est ratione, qua colligerent audientes quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata? Sic quoque solet ex alio aliud augeri cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur quo sit maior C. Caesaris gloria. XXI. Illud quoque est ex relatione ad aliquid quod non eius rei gratia dictum videtur amplificationis genus. Non putant indignum Troiani principes Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? Non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo adsidentes. XXII. Verum et ipse rex decenni bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam sibi atque esse malorum causam negat. XXIII. Nec mihi videtur in symposio Plato, cum Alcibiaden confitentem de se quid a Socrate pati voluerit narrat, ut illum culparet haec tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset. XXIV. Quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur: huc pertinet clipeus Aiacis et pelias Achillis. Qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. Nam quod illud corpus mente concipiam cuius “trunca manum pinus regit”? XXV. Quid? cum vix loricam duo “multiplicem conixi umeris” ferunt, quantus Demoleos qui indutus ea “cursu palantis Troas agebat”? Quid? M. Tullius de M. Antoni luxuria tantum fingere saltem potuisset quantum ostendit dicendo: “conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis stratos lectos videres”? Conchyliata peristromata et Cn. Pompei terunt servi et in cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare. XXVI. Est hoc simile illi quod emphasis dicitur: sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam facit, tantoque plus valet quanto res ipsa verbis est firmior.
Potest adscribi amplificationi congeries quoque verborum ac sententiarum idem significantium. Nam etiam si non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur: XXVII. “Quid enim tuus ille, tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat armorum tuorum? Quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? Quid cupiebas? Quid optabas”? Simile est hoc figurae quam synathroismon vocant, sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio. Haec etiam crescere solet verbis omnibus altius atque altius insurgentibus: “aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius”. XXVIII. Eadem fere est ratio minuendi: nam totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus. Ideoque uno ero exemplo contentus, eius loci quo Cicero de oratione Rulli haec dicit: “pauci tamen qui proxumi adstiterant nescio quid illum de lege agraria voluisse dicere suspicabantur”. Quod si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.
XXIX. Scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque: nam et haec in utramque partem valet; sed quia excedit hoc nomen, in tropos differenda est. Quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi quae constat non propriis nec tralatis. Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.
[5] I. Sententiam veteres quod animo sensissent vocaverunt. Id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet: nam et iuraturi “ex animi nostri sententia” et gratulantes “ex sententia” dicimus. Non raro tamen et sic locuti sunt, ut “sensa” sua dicerent. Nam sensus corporis videbantur. II. Sed consuetudo iam tenuit ut mente concepta sensus vocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias; quae minus crebrae apud antiquos nostris temporibus modo carent. Ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda.
III. Antiquissimae sunt quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit, sententiae vocantur, quas Graeci gnomas appellant: utrumque autem nomen ex eo acceperunt quod similes sunt consiliis aut decretis. Est autem haec vox universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata ut “nihil est tam populare quam bonitas”: interim ad personam, quale est Afri Domiti: “princeps qui vult omnia scire necesse habet multa ignoscere”. IV. Hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt, et est aliquando, non tamen semper. Illud verius, esse eam aliquando simplicem, ut ea quae supra dixi, aliquando ratione subiecta: “nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest facere videtur”: nonnumquam duplicem: “obsequium amicos, veritas odium parit”. V. sunt etiam qui decem genera fecerint, sed eo modo quo fieri vel plura possunt: per interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem, admirationem et cetera huius modi – per omnes enim figuras tractari potest. Illud notabile ex diversis: “mors misera non est, aditus ad mortem est miser”. VI. Ac rectae quidem sunt tales: “tam deest avaro quod habet quam quod non habet”. Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut “usque adeone mori miserum est”? (acrius hoc enim quam per se “mors misera non est”), et tralatione a communi ad proprium. Nam cum sit rectum “nocere facile est, prodesse difficile”, vehementius apud Ovidium Medea dicit: “servare potui: perdere an possim rogas”? VII. Vertit ad personam Cicero: “nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos”. Ita quae erant rerum, propria fecit hominis. In hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur qui haec catholica vocant et quidquid pro causa videtur quasi indubitatum pronuntiant) et ne passim et a quocumque dicantur. VIII. Magis enim decet eos in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet. Quis enim ferat puerum aut adulescentulum aut etiam ignobilem si iudicet in dicendo et quodam modo praecipiat?
IX. Enthymema quoque est omne quod mente concepimus, proprie tamen dicitur quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras videtur, ut Homerus “poeta”, “urbs” Roma. X. De hoc in argumentis satis dictum est. Non semper autem ad probationem adhibetur, sed aliquando ad ornatum: “quorum igitur inpunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio”? non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia ut id iniustum appareret effectum erat; XI. et addita in clausula est epiphonematis modo non tam probatio quam extrema quasi insultatio. Est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa adclamatio: “tantae molis erat Romanam condere gentem!”; “facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit”. XII. Est et quod appellatur a novis noema, qua voce omnis intellectus accipi potest, sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt verum intellegi volunt, ut in eum quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis quod ei pollicem dormienti recidisset: “eras dignus ut haberes integram manum”: sic enim auditur “ut depugnares”. XIII. Vocatur aliquid et clausula: quae si est quod conclusionem dicimus, et recta et quibusdam in partibus necessaria est: “quare prius de vestro facto fateamini necesse est quam Ligari culpam ullam reprehendatis”. Sed nunc aliud volunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine sermonis feriat aurem. XIV. turpe autem ac prope nefas ducunt respirare ullo loco qui adclamationem non petierit. Inde minuti corruptique sensiculi et extra rem petiti: neque enim possunt tam multae bonae sententiae esse quam necesse est multae sint clausulae.
XV. Iam haec magis nova sententiarum genera: ex inopinato, ut dixit Vibius Crispus in eum qui, cum loricatus in foro ambularet, praetendebat id se metu facere: “quis tibi sic timere permisit”? Et insigniter Africanus apud Neronem de morte matris: “rogant te, Caesar, Galliae tuae ut felicitatem tuam fortiter feras”. XVI. sunt et alio relata (ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen quod virum qui inter rebellantis fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens “matrem tamen” inquit “pueri sepelitote”) et aliunde petita, id est in alium locum ex alio tralata: XVII. pro Spatale Crispus, quam qui heredem amator instituerat decessit cum haberet annos duodeviginti: “hominem divinum, qui sibi indulsit”. XVIII. Facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum videri vehet: “salvum me esse adhuc nec credo nec gaudeo”. Melior cum ex contrariis valet: “habeo quem fugiam, quem sequar non habeo”; “quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat”? XIX. Ea vero fit pulcherrima cum aliqua comparatione clarescit. Trachalus contra Spatalen: “placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas uxoribus dari, quartas meretricibus”?
Sed horum quidem generum et bonae dici possunt et malae: XX. Illae semper vitiosae aut a verbo: “patres conscripti: sic enim incipiendum est mihi, ut memineritis patrum”. Peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum, contra eandem sororem gladiatoris cuius modo feci mentionem: “ad digitum pugnavi”. XXI. Est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur. Clarum actorem iuvenis audivi cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia tenenda matri dedisset: “infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam ossa legisti”. XXII. Ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur. De eo qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse: “quem neque terra recipit nec mare, pendeat”. XXIII. huic simile in illo de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti venenum dedit: “qui haec edit, debet hoc bibere”. Et in luxuriosum qui apocarteresin simulasse dicitur: “necte laqueum, habes quod faucibus tuis irascaris: sume venenum, decet luxuriosum bibendo mori”. XXIV. Alia vana, ut suadentis purpuratis ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant: “Alexandrum sepelio: hoc quisquam spectabit a tecto”? – quasi vero id sit in re tota indignissimum. Alia nimia, ut de Germanis dicentem quendam audivi: “caput nescio ubi impositum”, et de viro forti: “bella umbone propellit”. XXV. Sed finis non erit si singulas corruptorum persequar formas: illud potius quod est magis necessarium.
Duae sunt diversae opiniones, aliorum sententias solas paene sectantium, aliorum omnino damnantium, quorum mihi neutrum admodum placet. XXVI. Densitas earum obstat invicem, ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad iustam magnitudinem adolescere potest quod loco in quem crescat caret. Nec pictura in qua nihil circumlitum est eminet, ideoque artifices, etiam cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distingunt, ne umbrae in corpora cadant. XXVII. Facit res eadem concisam quoque orationem: subsistit enim omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium. Vnde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis conlata structura caret, cum illa rutunda et undique circumcisa insistere invicem nequeant. XXVIII. Praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet clarus multis tamen ac variis velut maculis conspergitur. Porro, ut adferunt lumen clavus et purpurae loco insertae, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. XXIX. Quare licet haec et nitere et aliquatenus extare videantur, tamen et lumina illa non flammae sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni) et quae crebris parvisque conatibus se attollunt inaequalia tantum et velut confragosa nec admirationem consecuntur eminentium et planorum gratiam perdunt. XXX. Hoc quoque accedit, quod solas captanti sententias multas dicere necesse est leves frigidas ineptas: non enim potest esse delectus ubi numero laboratur. Itaque videas et divisionem pro sententia poni et argumentum, sit tantum in clausula et +male+ pronuntietur. XXXI. “Occidisti uxorem ipse adulter; non ferrem te etiam si repudiasses” divisio est. “Vis scire venenum esse amatorium? Viveret homo nisi illud bibisset” argumentum est. Nec multas plerique sententias dicunt, sed omnia tamquam sententias. XXXII. huic quibusdam contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile et sine conatu. Ita, dum timent ne aliquando cadant, semper iacent. Quod enim tantum in sententia bona crimen est? Non causae prodest? non iudicem movet? non dicentem commendat? XXXIII. “Sed est quoddam genus quo veteres non utebantur”. Ad quam usque nos vocatis vetustatem? Nam si illam extremam, multa Demosthenes quae ante eum nemo. Quo modo potest probare Ciceronem qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum? Sed ante hos simplicior adhuc ratio loquendi fuit. XXXIV. Ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse eloquentiae credo. Sed neque oculos esse toto corpore velim, ne cetera membra officium suum perdant, et, si necesse sit, veterem illum horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam. Sed patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra reprensionem nitor. Quare, sicut possumus, adiciamus virtutibus: prius tamen sit vitiis carere, ne, dum volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.