Quintilianus – Institutiones L. VII-VIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

LIV. In eo vero genere quo contraria ostenduntur ironia est (inlusionem vocant): quae aut pronuntiatione intellegitur aut persona aut rei natura; nam si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem. LV. Quamquam in plurimis id tropis accidit, ut intersit +quid de quoquo+ dicatur, quia quod dicitur alibi verum est. Et laudis autem simulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est: “quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in codice non haberet”. Et contra: “oratores visi sumus et populo imposuimus”. LVI. Aliquando cum inrisu quodam contraria dicuntur iis quae intellegi volunt, quale est in Clodium: “integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita ante acta servavit”. LVII. Praeter haec usus est allegoriae ut tristia dicamus melioribus verbis urbanitatis gratia aut quaedam contrariis significemus * +aliut textum sp+ “exta cocta numerabimus”. Haec si quis ignorat quibus Graeci nominibus appellent, sarkasmon, asteismon, antiphrasin, paroimian dici sciat. LVIII. sunt etiam qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant, acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, in his omnibus aperte appareat quid velimus. cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividatur in species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas, allegoria vero habet aliquid proprium. Quod quo modo fieri potest nisi ipsa species est? Sed utentium nihil refert. LIX. Adicitur his mycterismos, dissimulatus quidem sed non latens derisus.

Pluribus autem verbis cum id quod uno aut paucioribus certe dici potest explicatur, periphrasin vocant, circumitum quendam eloquendi, qui nonnumquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit, ut Sallustius “ad requisita naturae”, interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus: LX. “tempus erat quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit”, et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior. LXI. Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur periphrasis est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio. Verum hoc ut cum decorem habet periphrasis, ita cum in vitium incidit perissologia dicitur: obstat enim quidquid non adiuvat.

LXII. Hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non inmerito inter virtutes habemus. Sit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur, et ut quodque oritur ita proximis, etiam si vinciri non potest, alligetur. LXIII. Differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut in structuris lapidum inpolitorum loco quo convenit quodque ponendum. Non enim recidere ea nec polire possumus quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis qualia sunt, eligendaeque sedes. LXIV. Nec aliud potest sermonem facere numerosum quam oportuna ordinis permutatio, neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus in illo pulcherrimo operum in Piraeum se descendisse significat, plurimis modis scripta quam ut quo ordine quodque maxime faceret experiretur. LXV. Verum id cum in duobus verbis fit, anastrophe dicitur, reversio quaedam, qualia sunt vulgo “mecum”, “secum”, apud oratores et historicos “quibus de rebus”. At cum decoris gratia traicitur longius verbum, proprie hyperbati tenet nomen: “animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partis”. Nam “in duas partis divisam esse” rectum erat, sed durum et incomptum. LXVI. Poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem: “Hyperboreo septem subiecta trioni,” quod oratio nequaquam recipiet. At id quidem proprie dici tropos possit, quia componendus est e duobus intellectus: alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt. LXVII. Longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus.

Hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. Est haec decens veri superiectio: virtus eius ex diverso par, augendi atque minuendi. LXVIII. Fit pluribus modis; aut enim plus facto dicimus: “vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit”, et “geminique minantur in caelum scopuli”, aut res per similitudinem attollimus: “credas innare revulsas Cycladas”, aut per comparationem, ut “fulminis ocior alis”, aut signis quasi quibusdam: LXIX. “illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas”, vel tralatione, ut ipsum illud “volaret”. LXX. Crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero in Antonium dicit: “Quae Charybdis tam vorax? Charybdin dico? Quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medius fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse”. LXXI. Exquisitam vero figuram huius rei deprendisse apud principem lyricorum Pindarum videor in libro quem inscripsit Hymnus. Is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui in insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset. LXXII. Quod imitatus Cicero illa composuit in Verrem: “Versabatur in Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa inmanitate quae in isdem versata locis dicitur. Non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam navibus quam istum in eodem freto fuisse arbitror”. LXXIII. Nec pauciora sunt genera minuendi: “vix ossibus haerent”. Et quod Cicero [est] in quodam ioculari libello: “fundum +Vetto+ vocat quem possit mittere funda: ni tamen exciderit qua cava funda patet”. Sed huius quoque rei servetur mensura quaedam. Quamvis enim est omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via magis in cacozelian itur. LXXIV. Piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura. Monere satis est mentiri hyperbolen, nec ita ut mendacio facere velit. Quo magis intuendum est quo usque deceat extollere quod nobis non creditur. pervenit haec res frequentissime ad risum: qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen adsequitur. LXXV. Est autem in usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita nec quisquam vero contentus est: sed ignoscitur, quia non adfirmamus. LXXVI. tum est hyperbole virtus cum res ipsa de qua loquendum est naturalem modum excessit: conceditur enim amplius dicere, quia dici quantum est non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio. Sed de hoc satis, quia eundem locum plenius in eo libro quo causas corruptae eloquentiae reddebamus tractavimus.