Quintilianus – Institutiones L. XI-XII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XXV. Verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnumquam concedenda fiducia est. Nam quis reprendat haec: “Quid putem? Contemptumne me? Non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii quid despicere possit Antonius”:
XXVI. et paulo post apertius: “An decertare mecum voluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?”
XXVII. Adrogantes et illi qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt. Nam et inviti iudices audiunt praesumentem partes suas, nec hoc oratori contingere inter adversarios quod Pythagorae inter discipulos contigit potest: “ipse dixit.” Sed istud magis minusve vitiosum est pro personis dicentium:
XXVIII. defenditur enim aliquatenus aetate dignitate auctoritate: quae tamen vix in ullo tanta fuerint ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione, sicut omnia in quibus patronus argumentum ex se ipso petet. Quid fuisset tumidius si accipiendum criminis loco negasset Cicero equitis Romani esse filium se defendente? At ille fecit hoc etiam favorabile coniungendo cum iudicibus dignitatem suam: “equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit nec defendentibus nobis.”
XXIX. Impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed, ut quisque aetate dignitate usu praecedit, magis in ea reprendendus. Videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere.
XXX. Profert enim mores plerumque oratio et animi secreta detegit: nec sine causa Graeci prodiderunt ut vivat quemque etiam dicere. humiliora illa vitia: summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas. Quae fere accidunt eis qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.
XXXI. Ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet; nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intellegi vult Cicero cum dicit orationem suam coepisse canescere, sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit:
XXXII. in iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur, at in isdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas inmatura in adulescentibus creditur.
XXXIII. Simpliciora militaris decent. Philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt. Verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.
XXXIV. Non enim solum illa laetiora, qualia a Cicerone dicuntur “saxa atque solitudines voci respondent”, sed etiam illa, quamquam plena sanguinis, “vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, inploro atque testor, vosque Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales” non conveniant barbae illi atque tristitiae.
XXXV. At vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis disputationibus sed administrationi rei publicae dederit, a qua longissime isti qui philosophi vocantur recesserunt, omnia quae ad efficiendum oratione quod proposuerit valent libenter adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit.
XXXVI. Est quod principes deceat, aliis non concesseris. Imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic qui bello civili se interfecit Cato eloquens senator fuit.
XXXVII. Idem dictum saepe in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est. Verba adversus Agamemnonem a Thersite habita ridentur: da illa Diomedi aliive cui pari, magnum animum ferre prae se videbuntur. “Ego te” inquit “consulem putem” L. Crassus Philippo “cum tu me non putes senatorem?”: vox honestissimae libertatis, non tamen ferres quemcumque dicentem.
XXXVIII. Negat se magni facere aliquis poetarum utrum Caesar ater an albus homo sit: insania; verte, ut idem Caesar de illo dixerit, adrogantia est. Maior in personis observatio est apud tragicos comicosque: multis enim utuntur et variis. Eadem et eorum qui orationes aliis scribebant fuit ratio et declamantium est: non enim semper ut advocati, sed plerumque ut litigatores dicimus.
XXXIX. Verum etiam in iis causis quibus advocamur eadem differentia diligenter est custodienda. Vtimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis quibus vocem accommodamus sui mores. Aliter enim P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur.
XL. Quid asperius lictore Verris: “ut adeas, tantum dabis”? quid fortius illo cuius inter ipsa verberum supplicia una vox audiebatur: “civis Romanus sum”? Quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo viro qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique insidias virtute superasset!
XLI. Denique non modo quot in causa totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum adsimulamus adfectus, quibus omnibus debetur suus decor.
XLII. Eadem in iis pro quibus agemus observanda sunt: aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus humilis invidiosus favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et ante actae vitae differentia. Iucundissima vero in oratore humanitas facilitas moderatio benivolentia. Sed illa quoque diversa bonum virum decent: malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.
XLIII. Nec tantum quis et pro quo sed etiam apud quem dicas interest: facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.
XLIV. Nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
XLV. Quis vero nesciat quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria, aliud aura popularis? cum etiam singulis iudicantibus non idem apud gravis viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnumquam summittenda et contrahenda oratio, ne iudex eam vel intellegere vel capere non possit.
XLVI. Tempus quoque ac locus egent observatione propria: nam et tempus tum triste tum laetum, tum liberum tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator:
XLVII. et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat, et pleraque, quae natura non sunt reprendenda atque adeo interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur.
XLVIII. Illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam quae sunt in actu et contentione suasoriae iudicialesque permittant.
Hoc adhuc adiciendum, aliquas etiam quae sunt egregiae dicendi virtutes quo minus deceant effici condicione causarum.
XLIX. An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti tralatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quae sit maxime a vulgari usu remota, decurrentibus perihodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem? Non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?
L. Moveaturne quisquam eius fortuna quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat? Non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii et cui esse diserto vacet?
LI. Quod mire M. Caelius in defensione causae, qua reus de vi fuit, comprendisse videtur mihi: “ne cui vestrum atque etiam omnium qui ad rem agendam adsunt meus aut vultus molestior aut vox inmoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur”.
LII. Atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non quidquid meris adicietur adfectibus omnis eorum diluet viris, et miserationem securitate laxabit?
LIII. Age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis quae continget ex sermone puro atque dilucido quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
LIV. Quo fugerit interim dolor ille? Vbi lacrimae substiterint? Vnde se in medium tam secura observatio artium miserit? Non ab exordio usque ad ultimam vocem continuus quidam gemitus et idem tristitiae vultus servabitur, si quidem volet dolorem suum etiam in audientis transfundere? Quem si usquam remiserit, in animum iudicantium non reducet.
LV. Quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adulescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut advocati sed ut passi subimus:
LVI. cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam vel ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt: in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut in ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet. Nam qui intermittere in agendo dolorem potest, videtur posse etiam deponere.
LVII. Nescio tamen an huius de quo loquimur decoris custodia maxime circa eos contra quos dicimus examinanda sit. Nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur. Ideoque mihi illud Cassi Severi non mediocriter displicet: “di boni, vivo, et, quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video”. Non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate.
LVIII. Praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant. Quapropter et qui curationem bonorum patris postulabit doleat eius valetudine, et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo sed etiam vere dicere appareat.
LIX. Nec causanti pupillo sic tutor irascatur umquam ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria. Iam quo modo contra abdicantem patrem, querentem uxorem agi causam oporteret in libro, ut arbitror, septimo dixi. Quando etiam ipsos loqui, quando etiam advocati voce uti deceat quartus liber, in quo prohoemii praecepta sunt, continet.