Quintilianus – Institutiones L. XI-XII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
LX. Esse et in verbis quod deceat aut turpe sit nemini dubium est. Vnum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, adiciendum videtur, quibus modis ea quae sunt natura parum speciosa, quaeque non dicere si utrumlibet esset liberum maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
LXI. Quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? Aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluenti Habiti, sed non semper illa via qua contra Sasiam Cicero usus est, non quia non ille optime, sed quia plurimum refert qua in re et quo modo laedat.
LXII. Itaque illa, cum filii caput palam inpugnaret, fortiter fuit repellenda: duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum ne oblivisceretur reverentiae quae parentibus debetur, deinde ut repetitis altius causis diligentissime ostenderet quam id quod erat in matrem dicturus non oporteret modo fieri sed etiam necesse esset.
LXIII. Primaque haec expositio fuit, quamquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat: adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret. Fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum sed ipsi in quam dicebatur.
LXIV. Potest tamen aliquando mater et in re leviore aut minus infeste contra filium stare: tum lenior atque summissior decebit oratio. Nam et satisfaciendo aut nostram minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus, et, si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.
LXV. Avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiam si non possumus conviciari, nolle videamur. Etiam, si quid obiciendum erit, officium est patroni ut id filio invito sed fide cogente facere credatur: ita poterit uterque laudari.
LXVI. Quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est: nam inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancupatio, litigatum scio. In aliis quoque propinquitatibus custodiendum est ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus ut cuique personae debetur reverentia. Eadem pro libertis adversus patronos observantia. Et ut semel plura complectar, numquam decebit sic adversus tales agere personas quo modo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.
LXVII. Praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet. Itaque Cicero, quamquam erat in Cottam gravissime dicturus neque aliter agi P. Oppi causa poterat, longa tamen praefatione excusavit officii sui necessitatem.
LXVIII. Aliquando etiam inferioribus praecipueque adulescentulis parcere aut videri decet. Vtitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere sed paene patrie monere videatur: nam et nobilis et iuvenis et non iniusto dolore venerat ad accusandum. Sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor: illic plus difficultatis ubi ipsos contra quos dicimus veremur offendere.
LXIX. duae simul huius modi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Servique sulpici. Quam decenter tamen sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus ademit! Quid enim aliud esset quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret? Vt vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni sulpici contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret!
LXX. Quam molli autem articulo tractavit Catonem! cuius naturam summe admiratus non ipsius vitio sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat, ut inter eos non forensem contentionem sed studiosam disputationem crederes incidisse.
LXXI. Haec est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris (adiecta, si potuerit fieri, etiam causa cur id ita sit) vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel inpulsum ab aliis.
LXXII. Hoc enim commune remedium est, si tota actione aequaliter appareat non honor modo eius sed etiam caritas. Praeterea causa sit nobis iusta [sit] dicendi, neque id moderate tantum faciamus sed etiam necessario.
LXXIII. Diversum ab hoc, sed facilius, cum hominum aut alioqui turpium aut nobis invisorum quaedam facta laudanda sunt: decet enim rem ipsam probare in qualicumque persona. Dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, verum et iusta sic faciendi * non se de ingenii fama sed de fide esse sollicitum.
LXXIV. Difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam. Verum id elegantissime cum eorum a quibus ad se perductus esset precibus, tum etiam adulescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse qui temere nocentis reos susciperet fateretur.
LXXV. Apud iudicem vero qui aut erit inimicus alioqui aut propter aliquod commodum a causa quam nos susceperimus aversus, ut persuadendi ardua est ratio, ita dicendi expeditissima: fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere simulabimus. Ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando quanto minus vel offensae vel utilitati suae indulserit.
LXXVI. Hoc et apud eos a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur: adicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris vel suspicionis. Tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem.
LXXVII. Accidit etiam nonnumquam ut ea de causa de qua pronuntiavit cognoscat iterum. tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse: ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut, quod timidissime et si nihil aliud plane fuerit dicendum est, patronos non suffecisse succurret.
LXXVIII. Etiam si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pudorem: de qua re latius probationum loco dictum est.
Potest evenire ut in aliis reprehendenda sint quae ipsi fecerimus, ut obicit tubero Ligario quod in Africa fuerit et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat.
LXXIX. Id quo modo decenter fieri possit equidem non invenio nisi aliquid reperitur quod intersit, persona aetas tempus causa locus animus.
LXXX. tubero iuvenem se patri haesisse, illum a senatu missum non ad bellum sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit a partibus recessisse: Ligarium et perseverasse et non pro Cn. Pompeio, inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro Iuba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse.
LXXXI. Ceterum vel facillimum est ibi alienam culpam incusare ubi fateris tuam: verum id iam indicis est, non actoris. Quod si nulla contingit excusatio, sola colorem habet paenitentia. Potest enim videri satis emendatus qui in odium eorum in quibus erraverat ipse conversus est.
LXXXII. sunt enim casus quidam qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant, ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit meretricem in matrimonium, abdicat: scholastica materia, sed non quae in foro non possit accidere. Hic igitur multa non deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant (nam et, si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset), vel quod humilior ipse fuerit (licet enim huic ducere), vel quod non habuerit patrem qui moneret:
LXXXIII. quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque [sum] liberis daret. Credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit. Alia praetereo: neque enim nunc declamamus, sed ostendimus nonnumquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.
LXXXIV. Illic maior aestus ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum. Non dico si loquatur ipse: nam quid aliud ei quam gemitus aut fletus et exsecratio vitae conveniat, ut iudex intellegat potius dolorem illum quam audiat? Sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est fateri passis quam ausis.
LXXXV. Mollienda est in plerisque aliquo colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. Quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoveri? Itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus sullae cohaerere statum civitatis adfirmat ut iis solutis stare ipsa non possit. Consecutus itaque est ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret.
LXXXVI. Illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret. Sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum.
LXXXVII. In quibus omnibus commune remedium est ut ea quae laedunt non libenter tractare videaris, nec in omnia impetum facias sed in id quod expugnandum est, et reprehensa [alia] laude compenses:
LXXXVIII. sic cupidos milites dicas: sed non mirum, quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia putent; eosdem petulantes: sed hoc fieri quod bellis magis quam paci consuerint. Libertinis detrahenda est auctoritas: licet iis testimonium reddere industriae per quam exierint de servitute.
LXXXIX. Quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie: detracturus Graecis testibus fidem doctrinam his concedit ac litteras, seque eius gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostis insectatur: quorum nihil tunc cum diceretur parum aptum aut remotum a cura decoris fuit.
XC. Verborum etiam moderatione detrahi solet si qua est rei invidia: si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi: plerumque velut ipsos coneris ratione vincere, quod est mollissimum.
XCI. Indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit. cuius rei observatio iudicio magis quodam [serviri] sentiri quam praeceptis tradi potest: quantum satis sit et quantum recipiant aures non habet certam mensuram et quasi pondus, quia ut in cibis [his] alia aliis magis complent.
XCII. Adiciendum etiam breviter videtur quo fiat ut dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant sed ab eisdem saepe laudentur. Nam Cicero quodam loco scribit id esse optimum quod [non] facile credideris consequi imitatione, non possis, alio vero non id egisse, ut ita diceret quo modo se quilibet posse confideret, sed quo modo nemo.