Quintilianus – Institutiones L. XI-XII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XCIII. Quod potest pugnare inter se videri, verum utrumque, ac merito, laudatur: causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenuis causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit. In utroque eminet Cicero: ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum qui intellegunt.
2. I Memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur: et totus de quo diximus adhuc inanis est labor nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur si quidquid audimus praeterfluat, et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis praesentat:
II. neque inmerito thesaurus hic eloquentiae dicitur. Sed non firme tantum continere verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique eo quo dicta sunt ordine refutare sed oportunis locis ponere.
III. Quin extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda sunt: ita cum semper cogitatio ultra eat, id quod est longius quaerit, quidquid autem repperit quodam modo apud memoriam deponit, quod illa quasi media quaedam manus acceptum ab inventione tradit elocutionI.
IV. Non arbitror autem mihi in hoc inmorandum, quid sit quod memoriam faciat, quamquam plerique inprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa serventur, existimant. Neque ero tam credulus ut +quam abitu tardiorem firmioremque memoriam fieri et actem quoque ad animum pertire.+
V. Magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed [in] sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis:
VI. eo magis quod illa quoque animalia quae carere intellectu videntur meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur. Quid? non haec varietas mira est, excidere proxima, vetera inhaerere? hesternorum inmemores acta pueritiae recordari?
VII. Quid quod quaedam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? nec manet semper memoria, sed aliquando etiam redit? Nesciretur tamen quanta vis esset eius, quanta divinitas illa, nisi in hoc lumen orandi extulisset.
VIII. Non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit sed durat prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.
IX. Quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione naturam, cum idem [indocti] facere illud indocti inexercitati non possimus. Quamquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum? videlicet quoniam illa quae scriptis reposuimus velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus.
X. Nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum quas intuetur non aversa; unde accidit ut quae per plures dies scribimus ediscenda sint, cogitatio se ipsa contineat.
XI. Artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides, cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem quod more poetis frequentissimo degressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat: quapropter partem ab iis petere quorum facta celebrasset iubebatur.
XII. Et persolverunt, ut traditum est: nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur. Et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit.
XIII. Nam vix eo ultra limen egresso triclinium illud supra convivas corruit, atque ita confudit ut non ora modo oppressorum sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. tum Simonides dicitur memor ordinis quo quisque discubuerat corpora suis reddidisse.
XIV. Est autem magna inter auctores dissensio Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen, et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas +Calimachus+, quem secutus Cicero hanc famam latius fudit.
XV. Scopam nobilem Thessalum perisse in eo convivio constat, adicitur sororis eius filius, putant et ortos plerosque ab alio Scopa qui maior aetate fuerit.
XVI. Quamquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque omnino huius rei meminit umquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria.
XVII. Ex hoc Simonidis facto notatum videtur iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credet suo quisque experimento. Nam cum in loca aliqua post tempus reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum sed etiam quae in iis fecerimus reminiscimur, personaeque subeunt, nonnumquam tacitae quoque cogitationes in mentem revertuntur. Nata est igitur, ut in plerisque, ars ab experimento.
XVIII. Loca discunt quam maxime spatiosa, multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam recessus. In ea quidquid notabile est animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partis eius omnis cogitatio possit percurrere. Et primus hic labor est, non haerere in occursu: plus enim quam firma debet esse memoria quae aliam memoriam adiuvet.
XIX. tum quae scripserunt vel cogitatione complectuntur [et] aliquo signo quo moneantur notant, quod esse vel ex re tota potest, ut de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo: nam etiam excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur. Sit autem signum navigationis ut ancora, militiae ut aliquid ex armis.
XX. Haec ita digerunt: primum sensum [bello cum] vestibulo quasi adsignant, secundum (puta) atrio, tum inpluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exhedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt. Hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum imagine admonentur. Ita, quamlibet multa sint quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, nec onerant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore.
XXI. Quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri [spieri] potest. Etiam fingere sibi has +imagines+ licet. Opus est ergo locis quae vel finguntur vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris, quae utique fingenda sunt. Imagines voco quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quo modo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris utamur.
XXII. Illud quoque ad verbum ponere optimum fuerit: “locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis intervallis: imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint.” Quo magis miror quo modo Metrodorus in XII signis per quae sol meat trecenos et sexagenos invenerit locos. Vanitas nimirum fuit atque iactatio circa memoriam suam potius arte quam natura gloriantis.
XXIII. Equidem haec ad quaedam prodesse non negaverim, ut si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint. Namque in iis quae didicerunt locis ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in vestibulo et pulpitum in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt ubi posuerunt.
XXIV. Et forsitan hoc sunt adiuti qui auctione dimissa quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt, quod praestitisse Q. Hortensium dicunt. Minus idem proderit in ediscendis quae orationis perpetuae erunt: nam et sensus non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit; et horum tamen utcumque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti: verborum contextus eadem arte quo modo comprehendetur?
XXV. Mitto quod quaedam nullis simulacris significari possunt, ut certe coniunctiones. Habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet infinita, per quae verba quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis libris explicentur, [ne] meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriae cura?
XXVI. Nam quo modo poterunt copulata fluere si propter singula verba ad singulas formas respiciendum erit? Qua re et Charmadas et Scepsius de quo modo dixi Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua: nos simpliciora tradamus.
XXVII. Si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere (laborat enim maxime onere); sed hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et eam distringent atque concident. Nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, ni forte tam numerosus ut ipse quoque dividi debeat.
XXVIII. Dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partis deinceps ipsas repetitus ordo coniungat. Non est inutile iis quae difficilius haereant aliquas adponere notas, quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam:
XXIX. nemo enim fere tam infelix ut quod cuique loco signum destinaverit nesciat. At si erit tardus ad hoc, eo quoque adhuc remedio utatur, ut ipsae notae (hoc enim est ex illa arte non inutile) aptentur ad eos qui excidunt sensus, ancora, ut supra proposui, si de nave dicendum est, spiculum si de proelio.
XXX. Multum enim signa faciunt, et ex alia memoria venit alia, ut cum tralatus anulus vel alligatus commoneat nos cur id fecerimus. Haec magis adhuc adstringunt qui memoriam ab aliquo simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum qui idem vocetur.
XXXI. Quod est facilius in Apris et in Vrsis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina. Origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. Sed hoc miseri.
XXXII. Illud neminem non iuvabit, isdem quibus scripserit ceris ediscere. Sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti. Iam vero si litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam quae intuentes deerrare non possumus.