Quintilianus – Institutiones L. XI-XII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XXXIII. Ista ratio, ut est illi de qua primum locutus sum arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et expeditior et potentior.
Ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat optimum si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae cogitationes, propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria dicendi et audiendi. Sed haec vox sit modica et magis murmur.
XXXIV. Qui autem legente alio ediscit in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus, in parte iuvari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere. Nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.
XXXV. In experiendo teneasne et maior intentio est et nihil supervacui temporis perit quo etiam quae tenemus repeti solent: ita sola quae exciderunt retractantur, ut crebra iteratione firmentur, quamquam solent hoc ipso maxime haerere, quod exciderunt. Illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus aliis liberum.
XXXVI. Verum et in iis quae scripsimus complectendis multum valent et in iis quae cogitamus continendis prope solae, excepta quae potentissima est [et] exercitatione, divisio et compositio. Nam qui recte diviserit, numquam poterit in rerum ordine errare:
XXXVII. certa sunt enim non solum in digerendis quaestionibus sed etiam in exsequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda et deinceps, cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.
XXXVIII. An vero Scaevola in lusu duodecim scriptorum, cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum quocum luserat, isque ita factum esse confessus est: minus idem ordo valebit in oratione, praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus?
XXXIX. Etiam quae bene composita erunt memoriam serie sua ducent: nam sicut facilius versus ediscimus quam prorsam orationem, ita prorsae vincta quam dissoluta. Sic contigit ut etiam quae ex tempore videbantur effusa ad verbum repetita reddantur. Quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum qui hunc honorem mererentur iterare declamationis partem coegisset. Nec est mendacio locus, salvis qui interfuerunt.
XL. Si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae quaerat, exercitatio est et labor: multa ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est: nihil aeque vel augetur cura vel neglegentia intercidit.
XLI. Quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et quaecumque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum hoc fieri potest levius si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt iuris consultorum.
XLII. Difficiliora enim debent esse quae exercent quo sit levius ipsum illud in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine utendum est. Non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
XLIII. Mirum dictu est, nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio; quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam idem illud tempus quod esse in causa solet oblivionis.
XLIV. Etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum debeat, tamquam dimissa discedit. Nec est mirum magis haerere animo quae diutius adfixa sint.
Ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit: de quo sine dubio non potest in universum pronuntiari.
XLV. Nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat (alioqui etiam scribere sit supervacuum): idque praecipue a pueris optinendum atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus ignoscere. Ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem neglegentiae facit; nec quisquam se parum tenere iudicat quod ne sibi excidat non timet.
XLVI. Inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio: et qui dicit ediscenti similis etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit, vel hoc ipso quod scripsisse se confitetur. Memoria autem facit etiam prompti ingeni famam, ut illa quae dicimus non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur, quod et oratori et ipsi causae plurimum confert:
XLVII. nam et magis miratur et minus timet iudex quae non putat adversus se praeparata. Idque in actionibus inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam quae optime vinximus velut soluta enuntiemus, et cogitantibus nonnumquam et dubitantibus similes quaerere videamur quae attulimus.
XLVIII. Ergo quid sit optimum neminem fugit. Si vero aut memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se verba alligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium indicat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere.
XLIX. Nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud dum id quod scripserat quaerit. Sed ne hoc quidem infirmae memoriae remedium est nisi in iis qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. Quod si cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem, ac si quid in litteris valet ad scribendum potius suadebo convertere: sed haec rara infelicitas erit.
L. Ceterum quantum natura studioque valeat memoria vel Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice constat, vel Mithridates, cui duas et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse, vel Crassus ille dives, qui cum Asiae praeesset quinque Graeci sermonis differentias sic tenuit ut qua quisque apud eum lingua postulasset eadem ius sibi redditum ferret, vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est nomina:
LI. quin semel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur reddidisse Theodectes. Dicebantur etiam nunc esse qui facerent, sed mihi numquam ut ipse interessem contigit: habenda tamen fides est vel in hoc, ut qui crediderit et speret.
3. I. Pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce, sequens a gestu videtur accipere. Namque actionem Cicero alias “quasi sermonem”, alias “eloquentiam quandam corporis” dicit. Idem tamen duas eius partis facit, quae sunt eaedem pronuntiationis, vocem atque motum: quapropter utraque appellatione indifferenter uti licet.
II. Habet autem res ipsa miram quandam in orationibus vim ac potestatem: neque enim tam refert qualia sint quae intra nosmet ipsos composuimus quam quo modo efferantur: nam ita quisque ut audit movetur. Quare neque probatio ulla, quae modo venit ab oratore, tam firma est ut non perdat vires suas nisi adiuvatur adseveratione dicentis: adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.
III. Nam cum haec omnia fecerimus, felices tamen si nostrum illum ignem iudex conceperit, nedum eum supini securique moveamus ac non et ipse nostra oscitatione solvatur.
IV. Documento sunt vel scaenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiciunt gratiae ut nos infinite magis eadem illa audita quam lecta delectent, et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut quibus nullus est in bibliothecis locus sit etiam frequens in theatris.
V. Quod si in rebus quas fictas esse scimus et inanes tantum pronuntiatio potest ut iram lacrimas sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est ubi et credimus? Equidem vel mediocrem orationem commendatam viribus actionis adfirmarim plus habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam:
VI. si quidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum interrogatus, pronuntiationi palmam dedit, eidemque secundum ac tertium locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam videri posset non praecipuam sed solam iudicasse (ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit ut admirantibus eius orationem Rhodiis non inmerito Aeschines dixisse videatur:
VII. “quid si ipsum audissetis?”) et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat.
VIII. Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium. cuius rei fides est, quod eius scripta tantum infra famam sunt, qua diu princeps orator, aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo dicente quod legentes non invenimus.
IX. Et hercule cum valeant multum verba per se et vox propriam vim adiciat rebus et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri cum omnia coierunt necesse est.
X. sunt tamen qui rudem illam et qualem impetus cuiusque animi tulit actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem et quidquid studio paratur ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
XI. Verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus ut sint oratores satis putant nasci: nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum nisi ubi natura cura iuvetur. In hoc igitur non contumaciter consentio, primas partis esse naturae.
XII. Nam certe bene pronuntiare non poterit cui aut in scriptis memoria aut in iis quae subito dicenda erunt facilitas prompta defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt. Corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas ut nulla arte vincatur.
XIII. Sed ne vox quidem nisi libera vitiis actionem habere optimam potest. Bona enim firmaque ut volumus uti licet: mala vel inbecilla et inhibet multa, ut insurgere exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas fauces ac latus fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos de eo nunc loquamur cui non frustra praecipitur.
XIV. cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partis, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur.
In ea prima observatio est qualem habeas, secunda quo modo utaris. Natura vocis spectatur quantitate et qualitate. Quantitas simplicior:
XV. in summam enim grandis aut exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt species et ab ima ad summam ac retro sunt multi gradus. Qualitas magis varia. Nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et levis et aspera, et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara et optusa.
XVI. Spiritus etiam longior breviorque. Nec causas cur quidque eorum accidat persequi proposito operi necessarium est – eorumne sit differentia in quibus aura illa concipitur, an eorum per quae velut organa meat: [an] ipsi propria natura, an prout movetur: lateris pectorisve firmitas an capitis etiam plus adiuvet. Nam opus est omnibus, sicut non oris modo suavitate sed narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur, dulcis esse tamen non exprobrans sonus.
XVII. Vtendi voce multiplex ratio. Nam praeter illam differentiam quae est tripertita, acutae gravis flexae, tum intentis tum remissis, tum elatis tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
XVIII. Sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quamquam ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas quae nominari possint continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.
XIX. Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, [et] neglegentia vel inscitia minuuntur. Sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit, tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur, quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat:
XX. praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox. Nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clusis alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae alium quassae sonum reddunt, item fauces tumentes strangulant vocem, optusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
XXI. Finditur etiam spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo tenues aquae, quarum impetus etiam si ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat. Vmor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus sed etiam in futurum adficit.
XXII. Sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescunt, ita curae non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum sit.
XXIII. Ne ciborum quidem est eadem observatio: non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi omnes etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
XXIV. Quare vocem deliciis non molliamus, nec inbuatur ea consuetudine quam desideratura sit, sed exercitatio eius talis sit qualis usus, nec silentio subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur.
XXV. Ediscere autem quo exercearis erit optimum (nam ex tempore dicentis avocat a cura vocis ille qui ex rebus ipsis concipitur adfectus), et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et disputationem et sermonem et flexus habeant, ut simul in omnia paremur.
XXVI. Hoc satis est. Alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut adsueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
XXVII. Illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat, vitandos soles atque ventos et nubila etiam ac siccitates? Ita, si dicendum in sole aut ventoso umido calido die fuerit, reos deseremus? Nam crudum quidem aut saturum aut ebrium aut eiecto modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem qui sit mentis compos puto.
XXVIII. Illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adulescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est maior alias), sed propter umorem potius: nam hoc aetas illa turgescit.
XXIX. Itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia velut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque voci genus exercitationis optimum duco quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus. Namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.
XXX. Non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. Nam ut illa emendata dilucida ornata apta esse debet, ita haec quoque. Emendata erit, id est vitio carebit, si fuerit os facile explanatum iucundum urbanum, id est in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
XXXI. Non enim sine causa dicitur “barbarum Graecumve”: nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus. Ita fiet illud quod Ennius probat cum dicit “suaviloquenti ore” Cethegum fuisse, non quod Cicero in iis reprehendit quos ait latrare, non agere. sunt enim multa vitia, de quibus dixi cum in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, oportunius ratus in ea aetate facere illorum mentionem in qua emendari possunt.
XXXII. Itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est nullum eorum de quibus modo retuli patietur incommodum, deinde non subsurda rudis inmanis dura rigida rava praepinguis, aut tenuis inanis acerba pusilla mollis effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.
XXXIII. Dilucida vero erit pronuntiatio primum si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus dum priorum sono indulgent. Vt est autem necessaria verborum explanatio, ita omnis inputare et velut adnumerare litteras molestum et odiosum:
XXXIV. nam et vocales frequentissime coeunt et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur. Vtriusque exemplum posuimus: “multum ille et terris”.
XXXV. Vitatur etiam duriorum inter se congressus, unde “pellexit” et “collegit” et quae alio loco dicta sunt. Ideoque laudatur in Catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est ut sit oratio distincta, id est, qui dicit et incipiat ubi oportet et desinat. Observandum etiam quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod Graeci hypodiastolen vel hypostigmen vocant, quo deponendus.
XXXVI. Suspenditur “arma virumque cano”, quia illud “virum” ad sequentia pertinet, ut sit “virum Troiae qui primus ab oris”, et hic iterum. Nam etiam si aliud est unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem verbo continetur “venit”.
XXXVII. Tertio “Italiam”, quia interiectio est “fato profugus” et continuum sermonem, qui faciebat “Italiam Lavinaque”, dividit. Ob eandemque causam quarto “profugus”, deinde “Lavinaque venit litora”, ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. Sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias brevius, alias longius dabimus: interest enim sermonem finiant an sensum.
XXXVIII. Itaque illam distinctionem “litora” protinus altero spiritus initio insequar; cum illuc venero: “atque altae moenia Romae”, deponam et morabor et novum rursus exordium faciam.
XXXIX. sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in perihodis. Vt enim illa “in coetu vero populi Romani negotium publicum gerens magister equitum” et cetera multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii) sed unam circumductionem: ita paulum morandum in his intervallis, non interrumpendus est contextus. Et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est: alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio. Virtus autem distinguendi fortasse sit parva, sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest.
XL. Ornata est pronuntiatio cui suffragatur vox facilis magna beata flexibilis firma dulcis durabilis clara pura, secans a‰ra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa, cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non facile cessurus.