Quintilianus – Institutiones L. XI-XII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
C. sunt et illi breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis voventium est, parvis intervallis et subadsentientibus umeris movetur, maxime apta parce et quasi timide loquentibus. Est admirationi conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur.
CI. Nec uno modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen vertentes manum, utcumque composita est. Pollici proximus digitus medium qua dexter est unguem pollicis summo suo iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et distinguentibus decorus.
CII. cui non dissimilis, sed complicitis tribus digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam utraque manu, quotiens enthymemata sua gestu corrotundant velut caesim. Manus lentior promittit et adsentatur, citatior hortatur, interim laudat. Est et ille urgentis orationem gestus, vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno celerique motu et explicat manum.
CIII. Est et illa cava et rara et supra umeri altitudinem elata cum quodam motu velut hortatrix manus; a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scaenica est. Digitos cum summi coierunt ad os referre cur quibusdam displicuerit nescio: nam id et leniter admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et deprecantes facimus.
CIV. Quin compressam etiam manum in paenitentia vel ira pectori admovemus, ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet: “Quid nunc agam? Quid facias?” Averso pollice demonstrare aliquid receptum magis puto quam oratori decorum.
CV. Sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit ille qui in se redit orbis, vitiosa est una circumversio: reliqui ante nos et dextra laevaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt. In posteriora gestus non derigitur: interim tamen velut reici solet.
CVI. Optime autem manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere, non ut ferire videatur: quamquam et [in fine] interim cadit, ut cito tamen redeat, et nonnumquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus. Hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et deponeretur: alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est utrumque deforme.
CVII. In illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod intervallum motus tria verba esse voluerunt, quod neque observatur nec fieri potest; sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque aliquam esse voluerunt – neque inmerito – ne aut diu otiosa esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continuo motu concideret.
CVIII. Aliud est quod et fit frequentius et magis fallit. sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi aliqui pedes ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus “novum crimen”, alter “C. Caesar”, tertius “et ante hanc diem”, quartus “non auditum”, deinde “propinquus meus” et “ad te” et “Q. tubero” et “detulit”.
CIX. Vnde id quoque fluit vitium, ut iuvenes cum scribunt, gestu praemodulati cogitationem, sic componant quo modo casura manus est. Inde et illud vitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in sinistrum frequenter desinat.
CX. Melius illud, cum sint in sermone omni brevia quaedam membra ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere. Vt puta: “novum crimen C. Caesar” habet per se finem quendam suum, quia sequitur coniunctio: deinde “et ante hanc diem non auditum” satis circumscriptum est: ad haec commodanda manus est. Idque dum erit prima et composita actio:
CXI. at ubi eam calor concitaverit, etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet. Aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio: illa transcurrimus congerimus [abundamus] festinamus, hac instamus inculcamus infigimus. Plus autem adfectus habent lentiora, ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
CXII. Eadem motus quoque observatio est. Itaque in fabulis iuvenum senum militum matronarum gravior ingressus est, servi ancillulae parasiti piscatores citatius moventur. Tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant: adeo a capite eam petere aut ad imum ventrem deducere vitiosum habetur.
CXIII. In sinistrum intra umerum promovetur, ultra non decet. Sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum, sinister umerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat.
CXIV. Manus sinistra numquam sola gestum recte facit: dextrae se frequenter accommodat, sive in digitos argumenta digerimus sive aversis in sinistrum palmis abominamur sive obicimus adversas Sive in latus utramque distendimus sive satisfacientes aut supplicantes (diversi autem sunt hi gestus) summittimus sive adorantes attollimus sive aliqua demonstratione aut invocatione protendimus:
CXV. “vos Albani tumuli atque luci”, aut Gracchanum illud: “Quo me miser conferam?
CXVI. In Capitolium? Ad fratris sanguinem? An domum?” Plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus, in rebus parvis mitibus tristibus breves, magnis laetis atrocibus exsertiores.
CXVII. Vitia quoque earum subicienda sunt, quae quidem accidere etiam exercitatis actoribus solent. Nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis aut numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
CXVIII. At ut bracchio exserto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non audeat, alius in quantum patet longitudo protendat, aut ad tectum erigat, aut repetito ultra laevum umerum gestu ita in tergum flagellet ut consistere post eum parum tutum sit aut sinistrum ducat orbem, aut temere sparsa manu in proximos offendat, aut cubitum utrumque in diversum latus ventilet, saepe scio evenire.
CXIX. Solet esse et pigra et trepida et secanti similis +interim etiam uncis digitis aut a capite deiciatur aut eadem manu supinata in superiora iactetur+. Fit et ille gestus, qui, inclinato in umerum dextrum capite, bracchio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit: qui quidem maxime placet iis qui se dicere sublata manu iactant.
CXX. Adicias licet eos qui sententias vibrantis digitis iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit in unguis eriguntur, sed vitiosum id faciunt aut digito quantum plurimum possunt erecto aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium composita.
CXXI. His accedunt vitia non naturae sed trepidationis: cum ore concurrente rixari; si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit insonare; in adversum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere subito et laudem silentio poscere. Quae omnia persequi prope infinitum est: sua enim cuique sunt vitia.
CXXII. Pectus ac venter ne proiciantur observandum: pandant enim posteriora et est odiosa omnis supinitas. Latera cum gestu consentiant: facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet. Ita enim dicit in Oratore: “nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum flexione.”
CXXIII. Femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat auditorem. Idque in Calidio Cicero desiderat: “non frons” inquit “percussa, non femur.” Quamquam, si licet, de fronte dissentio: nam etiam complodere manus scaenicum est et pectus caedere.
CXXIV. Illud quoque raro decebit, cava manu summis digitis pectus adpetere si quando nosmet ipsos adloquemur cohortantes obiurgantes miserantes: quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit. In pedibus observantur status et incessus. Prolato dextro stare et eandem manum ac pedem proferre deforme est.
CXXV. In dextrum incumbere interim datur, sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est. Male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut summis digitis suspenditur. Varicare supra modum et in stando deforme est et accedente motu prope obscenum. Procursio oportuna brevis moderata rara conveniet:
CXXVI. iam et ambulatio quaedam propter inmodicas laudationum moras, quamquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat. Discursare vero et, quod Domitius Afer de sura Manlio dixit, “satagere” ineptissimum: urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo antisophiste quot milia passum declamasset.
CXXVII. Praecipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. Id fieri iudiciis privatis non potest, verum et breviora sunt spatia nec aversi diu sumus. Interim tamen recedere sensim datur.
CXXVIII. Quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum. Pedis supplosio ut loco est oportuna, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est hominis et desinit iudicem in se convertere. Est et illa indecora in dextrum ac laevum latus vacillatio alternis pedibus insistentium. Longissime fugienda mollis actio, qualem in Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam genus Titius sit appellatum.
CXXIX. Reprehendenda et illa frequens et concitata in utramque partem nutatio, quam in curione patre inrisit et Iulius, quaerens quis in luntre loqueretur, et Sicinius: nam cum adsidente collega, qui erat propter valetudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus, multum se Curio ex more iactasset, “numquam”, inquit, “Octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae comedissent”.
CXXX. Iactantur et umeri, quod vitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta umero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id excidisset, offensatione illa commoneretur. Ambulantem loqui ita demum oportet si in causis publicis, in quibus multi sunt iudices, quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus.
CXXXI. Illud non ferendum, quod quidam reiecta in umerum toga, cum dextra sinum usque lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum etiam laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum. Vnde moneor ut ne id quidem transeam, ineptissime fieri cum inter moras laudationum aut in aurem alicuius locuntur aut cum sodalibus iocantur aut nonnumquam ad librarios suos ita respiciunt ut sportulam dictare videantur.
CXXXII. Inclinari ad iudicem cum doceas, utique si id de quo loquaris sit obscurius, decet. Incumbere advocato adversis subselliis sedenti iam contumeliosum. Reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum: sicut palam moneri excidentis aut legere:
CXXXIII. namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit. Transire in diversa subsellia parum verecundum est: nam et Cassius Severus urbane adversus hoc facientem lineas poposcit, et si aliquando concitate itur, numquam non frigide reditur.
CXXXIV. Multum ex iis quae praecepimus mutari necesse est ab iis qui dicunt apud tribunalia: nam et vultus erectior, ut eum apud quem dicitur spectet, et gestus ut ad eundem tendens elatior sit necesse est, et alia quae occurrere etiam me tacente omnibus possunt. Itemque ab iis qui sedentes agent: nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et idem impetus actionis esse non possunt, et quaedam vitia fiunt necessaria.
CXXXV. Nam et dexter pes a laeva iudicis sedenti proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. Equidem plerosque et ad singulas clausulas sententiarum video adsurgentis et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantis, quod an deceat ipsi viderint: cum id faciunt, non sedentes agunt.
CXXXVI. Bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. Nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri.
CXXXVII. cultus non est proprius oratoris aliquis, sed magis in oratore conspicitur. Quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et virilis: nam et toga et calceus et capillus tam nimia cura quam neglegentia sunt reprendenda. Est aliquid in amictu quod ipsum aliquatenus temporum condicione mutatum est: nam veteribus nulli sinus, perquam breves post illos fuerunt.
CXXXVIII. Itaque etiam gestu necesse est usos esse in principiis eos alio quorum bracchium, sicut Graecorum, veste continebatur: sed nos de praesentibus loquimur. cui lati clavi ius non erit, ita cingatur ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant: nam infra mulierum est, supra centurionum.
CXXXIX. Vt purpurae recte descendant levis cura est, notatur interim neglegentia. Latum habentium clavum modus est ut sit paulum cinctis summissior. Ipsam togam rutundam esse et apte caesam velim, aliter enim multis modis fiet enormis. Pars eius prior mediis cruribus optime terminatur, posterior eadem portione altius qua cinctura.
CXL. Sinus decentissimus si aliquo supra imam tunicam fuerit, numquam certe sit inferior. Ille qui sub umero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut balteus nec strangulet nec fluat. Pars togae quae postea imponitur sit inferior: nam ita et sedet melius et continetur. subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu redeat: tum sinus iniciendus umero, cuius extremam oram reiecisse non dedecet.
CXLI. Operiri autem umerum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem quae est in latitudine pectoris perdet. Sinistrum bracchium eo usque adlevandum est ut quasi normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter sedeat.
CXLII. Manus non impleatur anulis, praecipue medios articulos non transeuntibus: cuius erit habitus optimus adlevato pollice et digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit – quod non utique captandum est: videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedimento.
CXLIII. Togam veteres ad calceos usque demittebant, ut Graeci palium: idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius Nigidiusque, praecipiunt. Quo magis miror Plini Secundi docti hominis et in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum varicum gratia tradit, cum hoc amictus genus in statuis eorum quoque qui post Ciceronem fuerunt appareat.
CXLIV. Palliolum, sicut fascias quibus crura vestiuntur et focalia et aurium ligamenta, sola excusare potest valetudo.
Sed haec amictus observatio dum incipimus: procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab umero recte velut sponte delabitur, et cum ad argumenta ac locos ventum est reicere a sinistro togam, deicere etiam, si haereat, sinum conveniet.
CXLV. Laeva a faucibus ac summo pectore abducere licet: ardent enim iam omnia. Et ut vox vehementior ac magis varia est, sic amictus quoque habet actum quendam velut proeliantem.
CXLVI. Itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum umerum ab imo reicere solutum ac delicatum (fiuntque adhuc peius aliqua), ita cur laxiorem sinum sinistro bracchio non subiciamus? Habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
CXLVII. cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et neglegentior amictus et soluta ac velut labens undique toga.
CXLVIII. Quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit. Mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur.
CXLIX. At si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non reponere eam prorsus neglegentis aut pigri aut quo modo debeat amiciri nescientis est. Haec sunt vel inlustramenta pronuntiationis vel vitia, quibus propositis multa cogitare debet orator.
CL. Primum quis, apud quos, quibus praesentibus sit acturus (nam ut dicere alia aliis et apud alios magis concessum est, sic [et] etiam facere; neque eadem in voce gestu incessu apud principem senatum populum magistratus, privato publico iudicio, postulatione actione similiter decent: quam differentiam subicere sibi quisque qui animum intenderit potest): tunc qua de re dicat et efficere quid velit.
CLI. Rei quadruplex observatio est: una in tota causa (sunt enim tristes hilares, sollicitae securae, grandes pusillae, ut vix umquam ita sollicitari partibus earum debeamus ut non et summae meminerimus):
CLII. altera quae est in differentia partium, ut in prohoemio narratione argumentatione epilogo: tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res et adfectus variantur omnia: quarta in verbis, quorum ut est vitiosa si effingere omnia velimus imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur vis omnis aufertur.
CLIII. Igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio. funebres contiones, consolationes, plerumque causae reorum tristes atque summissae. In senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus. De partibus causae et sententiis verbisque, quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.
CLIV. Tria autem praestare debet pronuntiatio, ut conciliet persuadeat moveat, quibus natura cohaeret ut etiam delectet. Conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quo modo ex voce etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate constat, persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus valet.
CLV. “An ista”, inquit Calidio Cicero, “si vera essent, sic a te dicerentur?” et: “tantum abest ut inflammares nostros animos: somnum isto loco vix tenebamus.” Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest.
CLVI. Movendi autem ratio aut in repraesentandis est aut imitandis adfectibus. Ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter est consurgendum: tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro inicienda dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et magistratus et tribunalia non licebit) paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.
CLVII. Etiam cum ad iudicem nos converterimus et consultus praetor permiserit dicere, non protinus est erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora: mire enim auditurum dicturi cura delectat et iudex se ipse componit.
CLVIII. Hoc praecipit Homerus Vlixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis inmotoque sceptro priusquam illam eloquentiae procellam effunderet dicit. In hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scaenici, morae: caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, et ea diutius si iudex nondum intendet animum.
CLIX. Status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes, vel procedens minimo momento sinister: genua recta, sic tamen ut non extendantur: umeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec languidus: bracchia a latere modice remota, manus sinistra qualem supra demonstravi, dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.
CLX. Vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere confidentia vultum aut quo sit magis torvus superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retro agere, ut sit horror ille terribilis: tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labrorumque motu commentari, clare exscreare, pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel umeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
CLXI. Prohoemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio: nihil enim est ad conciliandum gratius verecundia, non tamen semper: neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui. Plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens umero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit.
CLXII. Narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit – in his dumtaxat: “Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio”, et “A. Cluentius Habitus pater huiusce.” Aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati: “nubit genero socrus”, vel flebiles: “constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum toti Asiae provinciae”.
CLXIII. Maxime varia et multiplex actio est probationum: nam et proponere partiri interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa propositio est. Sed haec tamen aliquando inridentes, aliquando imitantes pronuntiamus.
CLXIV. Argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompei laus: neque est mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem.
CLXV. Mollior nonnumquam cum reprensione diversae partis imitatio: “videbar videre alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex vino vacillantis”, ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum tralatio.
CLXVI. Accendendi iudicis plures sunt gradus. summus ille et quo nullus est in oratore acutior: “suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna” (praedixit enim: “quantum potero voce contendam ut populus hoc Romanus exaudiat”). Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: “quid enim tuus ille, tubero, in acie Pharsalica gladius agebat?”
CLXVII. Plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: “in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens”: producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt fauces. Pleniore tamen haec canali fluunt: “vos, Albani tumuli atque luci”. Iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt: “saxa atque solitudines voci respondent”.
CLXVIII. Tales sunt illae inclinationes vocis quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae: cum enim uterque alteri obiciat, palam est utrumque fecisse. Nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.
CLXIX. Est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam vocis humanae acerba: “quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem paucitatis?” Sed id quod excedere modum dixi in illa parte prima est: “quin compescitis.”
CLXX. Epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum continuationem: si ad concitandos iudices est accommodatus, aliquid ex iis quae supra dixi: si placandos, inclinatam quandam lenitatem: si misericordia commovendos, flexum vocis et flebilem suavitatem, qua praecipue franguntur animi quaeque est maxime naturalis: nam etiam orbos viduasque videas in ipsis funeribus canoro quodam modo proclamantis.
CLXXI. Hic etiam fusca illa vox, qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire faciet: habet enim in se quod imitamur. duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior.
CLXXII. Quare, etiam si est in illis quoque cantus obscurior: “in coetu vero populi Romani” (non enim haec rixantis modo dixit) et “vos Albani tumuli” (neque enim quasi inclamaret aut testaretur locutus est), tamen infinito magis illa flexa et circumducta sunt: “me miserum, me infelicem”, et “quid respondebo liberis meis?” et “revocare tu me in patriam potuisti, Milo, per hos: ego te in eadem patria per eosdem retinere non potero?” et cum bona C. Rabiri nummo sestertio addicit: “o meum miserum acerbumque praeconium.”
CLXXIII. Illa quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone: “sed finis sit, neque enim prae lacrimis iam loqui possum”: quae similem verbis habere debent etiam pronuntiationem.
CLXXIV. Possunt videri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare: sed suo loco dicta sunt. Et quia in partibus causae talis est varietas, satis apparet accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper, sed aliquando.
CLXXV. An non +haec+ “misellus” et “pauperculus” summissa atque contracta, “fortis” et “vehemens” et “latro” erecta et concitata voce dicendum est? Accedit enim vis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae nisi adsit aliud vox, aliud animus ostendat.
CLXXVI. Quid quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant adfirmant exprobrant negant mirantur indignantur interrogant inrident elevant? Aliter enim dicitur:
“tu mihi quodcumque hoc regni”
et
“cantando tu illum?”
et
“tune ille Aeneas?”
et
“meque timoris
argue tu, Drance,”
et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud quod volet per omnis adfectus verset: verum esse quod dicimus sciet.
CLXXVII. Vnum iam his adiciendum est: cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis, et ut vere hoc dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte esse neque totum arte tradi potest.
CLXXVIII. In quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant. Maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus. Sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius – fuit enim natura diversa: nam vox quoque Demetri iucundior, illius acrior erat;
CLXXIX. adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant. Manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnumquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium Demetrium decuit (namque in haec omnia statura et mira specie adiuvabatur):
CLXXX. illum cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula. Quidquid horum alter fecisset, foedissimum videretur. Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis sed etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis.
CLXXXI. Neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura deceant. huius quoque loci clausula sit eadem necesse est quae ceterorum est, regnare maxime modum: non enim comoedum esse, sed oratorem volo. Quare neque in gestu persequemur omnis argutias nec in loquendo distinctionibus temporibus adfectionibus moleste utemur.
CLXXXII. Vt si sit in scaena dicendum:
“quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem,
cum arcessor ultro? an potius ita me comparem,
non perpeti meretricum contumelias?”
Hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit. Aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita: actione enim constat, non imitatione.
CLXXXIII. Quare non inmerito reprenditur pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis mutationibus resultans. Nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc +mocosam+ actionem.
CLXXXIV. Optime igitur idem qui omnia Cicero praeceperat quae supra ex Oratore posui: quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit. Sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.