Quintilianus – Institutiones L. XI-XII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
_______________
XII
I. Ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam: cuius equidem onus [sit] si tantum opinione prima concipere potuissem quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem vires meas. Sed initio pudor omittendi quae promiseram tenuit, mox, quamquam per singulas prope partis labor cresceret, ne perderem quae iam effecta erant per omnes difficultates animo me sustentavi.
II. Quare nunc quoque, licet maior quam umquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. Fefellit autem quod initium a parvis ceperamus: mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut isdem se ventis credere ausos habebamus:
III. iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingressi sumus, rarus qui tam procul a portu recessisset reperiebatur; postquam vero nobis ille quem instituebamus orator, a dicendi magistris dimissus, aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus. Nunc “caelum undique et undique pontus”.
IV. Vnum modo in illa inmensa vastitate cernere videmur M. tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque remos et de ipso demum genere dicendi quo sit usurus perfectus orator satis habet dicere. At nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia. Ita nec antecedentem consequi possumus et longius eundum est ut res feret. Probabilis tamen cupiditas honestorum, et velut tutioris audentiae est temptare quibus paratior venia est.
1
I. Sit ergo nobis orator quem constituimus is qui a M. Catone finitur vir bonus dicendi peritus, verum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir bonus: id non eo tantum quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mereamur de rebus humanis si latroni comparamus haec arma, non militi.
II. Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed noverca fuerit si facultatem dicendi sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit. Mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam providentiae munera in mutuam perniciem convertere.
III. Longius tendit hoc iudicium meum. Neque enim tantum id dico, eum qui sit orator virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum bonum. Nam certe neque intellegentiam concesseris iis qui proposita honestorum ac turpium via peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis inproviso rerum exitu induantur.
IV. Quod si neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur sed vulgo quoque semper est creditum, certe non fiet umquam stultus orator. Adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libera potest: primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam eiusdem hominis bonum esse ac malum:
V. tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus aliis, etiam culpa carentibus, curis oportet. Ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur.
VI. Quod si agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus quodcumque alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem avaritiam invidiam, quarum inpotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa perturbent?
VII. Nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam variis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens. Nam et cum insidiatur, spe curis labore distringitur, et, etiam cum sceleris compos fuit, sollicitudine, paenitentia, poenarum omnium exspectatione torquetur. Quis inter haec litteris aut ulli bonae arti locus? Non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata.
VIII. Age, non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? Quid ergo ex libidine ac luxuria spei? Non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor laudis? Num igitur malis esse laudem curae putamus? Iam hoc quis non videt, maximam partem orationis in tractatu aequi bonique consistere? Dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus?
IX. Denique, ut maximam partem quaestionis eximam, demus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii studii doctrinae pessimo atque optimo viro: uter melior dicetur orator? Nimirum qui homo quoque melior. Non igitur umquam malus idem homo et perfectus orator.
X. Non enim perfectum est quicquam quo melius est aliud. Sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem opstinatus ut audeat dicere eodem ingenio studio doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum: convincamus huius quoque amentiam.
XI. Nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem id agere ut iudici quae proposita fuerint vera et honesta videantur. Vtrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit an malus? Bonus quidem et dicet saepius vera atque honesta.
XII. Sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox docebimus, potest) falso haec adfirmare conabitur, maiore cum fide necesse est audiatur. At malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnumquam excidit ipsa simulatio: inde inmodeste proponunt, sine pudore adfirmant.
XIII. Sequitur in iis quae certum est effici non posse deformis pertinacia et inritus labor: nam sicut in vita, ita in causis quoque spes improbas habent; frequenter autem accidit ut fis etiam vera dicentibus fides desit videaturque talis advocatus malae causae argumentum.
XIV. Nunc de iis dicendum est quae mihi quasi conspiratione quadam vulgi reclamari videntur: “orator ergo Demosthenes non fuit? atqui malum virum accepimus. Non Cicero? atqui huius quoque mores multi reprenderunt.” Quid agam? Magna responsi invidia subeunda est: mitigandae sunt prius aures.
XV. Mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia ut omnia quae in eum ab inimicis congesta sunt credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia et finem vitae clarum legam, nec M. tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem.
XVI. Testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quae in aetatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus quo minus optimis se partibus, id est rei publicae, iungeret.
XVII. Parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse non se timidum in suscipiendis sed in providendis periculis: quod probavit morte quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo.
XVIII. Quod si defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus an oratores fuerint respondebo quo modo Stoici, si interrogentur an sapiens Zenon, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id quod natura hominis summum habet consecutos.
XIX. Nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit. Ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque perfectum oratorem esse Ciceronem, ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur: sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, eum quaeram oratorem quem et ille quaerebat.