Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

XXXVII 1. L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia breuem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt. Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, ueteribus benefactis noua pensantes maleficia....