Quintilianus – Institutiones L. VII-VIII
His fere, quae in proximos quinque libros conlata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnis numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit. II. Aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt asperiorum tractatu...