Vetus Testamentum – Libri Samuelis I – II
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
7
1 Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum.
3 Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “ Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim ”.
4 Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli.
5 Dixit autem Samuel: “ Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum ”.
6 Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “ Peccavimus Domino ”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha.
7 Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum
8 dixeruntque ad Samuel: “ Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum ”.
9 Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus.
10 Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel.
11 Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar.
12 Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “ Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ”.
13 Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel.
14 Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum.
15 Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae
16 et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino.
8
1 Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel.
2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee.
3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.
4 Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama
5 dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”.
6 Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “ Da nobis regem, ut iudicet nos ”. Et oravit Samuel ad Dominum.
7 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.
8 Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
9 Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos ”.
10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,
11 et ait: “ Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius;
12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum.
13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas.
14 Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis.
15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
16 Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo.
17 Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ”.
19 Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos,
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ”.
21 Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini.
22 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem eorum et constitue super eos regem ”. Et ait Samuel ad viros Israel: “ Vadat unusquisque in civitatem suam ”.
9
1 Et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abiel filii Seror filii Be chorath filii Aphia, Beniaminita vir potens.
2 Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum.
3 Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: “ Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas ”. Qui cum transissent per montem Ephraim
4 et per terram Salisa et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant, sed et per terram Iemini et minime reppererunt.
5 Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: “ Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis ”.
6 Qui ait ei: “ Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis. Omne quod loquitur, absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus ”.
7 Dixitque Saul ad puerum suum: “ Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus? ”.
8 Rursum puer respondit Sauli et ait: “ Ecce inventa est in manu mea quarta pars sicli argenti; demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram ”. —
9 Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: “ Venite, et eamus ad videntem ”; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. —
10 Et dixit Saul ad puerum suum: “ Optimus sermo tuus; veni, eamus ”. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei.
11 Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis: “ Num hic est videns? ”.
12 Quae respondentes dixerunt illis: “ Hic est: ecce ante te, festina nunc; hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populo in excelso.
13 Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum ”.
14 Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi intrarent in urbem, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.
15 Dominus autem revelaverat Samuel, ante unam diem quam veniret Saul, dicens:
16 “ Hac ipsa, quae nunc est hora, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum; venit enim clamor eorum ad me ”.
17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: “ Ecce vir, quem dixeram tibi; iste dominabitur populo meo ”.
18 Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae et ait: “ Indica, oro, mihi: Ubi est domus videntis? ”.
19 Et respondit Samuel Sauli dicens: “ Ego sum videns. Ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie. Et dimittam te mane et omnia, quae sunt in corde tuo, indicabo tibi;
20 et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cuius erunt optima quaeque Israel? Nonne tibi et omni domui patris tui? ”.
21 Respondens autem Saul ait: “Numquid non Beniaminita ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin? Quare ergo locutus es mihi sermonem istum? ”.
22 Assumens itaque Samuel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum, qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri.
23 Dixitque Samuel coco: “ Da partem, quam dedi tibi et praecepi, ut reponeres seorsum apud te ”.
24 Levavit autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: “ Ecce quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi ”. Et comedit Saul cum Samuel in die illa.
25 Et descenderunt de excelso in oppidum. Et straverunt pro Saul in solario, et dormivit.
26 Cumque mane surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Samuel Saul in solario dicens: “ Surge, ut dimittam te ”. Et surrexit Saul. Egressique sunt ambo, ipse videlicet et Samuel.
27 Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: “ Dic puero, ut antecedat nos — et ille antecessit C; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini ”.
10
1 Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “ Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:
2 cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: “Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?”.
3 Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini.
4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
5 Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes.
6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium.
7 Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac, quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
8 Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis, donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias ”.
9 Itaque, cum avertisset umerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa.
10 Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum.
11 Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “ Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas? ”.
12 Responditque vir loci illius dicens: “ Et quis pater eorum? ”. Propterea versum est in proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.
13 Cessavit autem prophetare et venit in Gabaa;
14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: “ Quo abistis? ”. Qui respondit: “ Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem”.
15 Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”.
16 Et ait Saul ad patruum suum: “ Indicavit nobis quia inventae essent asinae ”. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel.
17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha
18 et ait ad filios Israel: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos.
19 Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias ”.
20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin.
21 Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.
22 Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset illuc vir. Responditque Dominus: “ Ecce absconditus est inter sarcinas ”.
23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum.
24 Et ait Samuel ad omnem populum:
“ Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo ”. Et clamavit cunctus populus et ait: “ Vivat rex! ”.
25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda.
27 Filii vero Belial dixerunt: “ Num salvare nos poterit iste? ”. Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire.
11
1 Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: “ Habeto nos foederatos, et serviemus tibi ”.
2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: “ In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel ”.
3 Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “ Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te ”.
4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
5 Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “ Quid habet populus quod plorat? ”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
6 Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis.
7 Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “ Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius ”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
8 Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia.
9 Et dixit nuntiis, qui venerant: “ Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol ”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt
10 et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis ”.
11 Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
12 Et ait populus ad Samuel: “ Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos ”.
13 Et ait Saul: “ Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”.
14 Dixit autem Samuel ad populum: “ Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum ”.
15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.
12
1 Dixit autem Samuel ad universum Israel: “ Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem;
2 et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui et incanui; porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad hanc diem;
3 ecce praesto sum. Loquimini contra me coram Domino et coram christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, ut oculos meos clauderem in eius causa. Restituam vobis ”.
4 Et dixerunt: “ Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam ”.
5 Dixitque ad eos: “ Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam ”. Et dixerunt: “ Testis ”.
6 Et ait Samuel ad populum: “ Testis est Dominus, qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti.
7 Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris:
8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc;
9 qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.
10 Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Peccavimus, quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi”.
11 Et misit Dominus Ierobbaal et Barac et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum; et habitastis confidenter.
12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: “Nequaquam, sed rex imperabit nobis!”, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
13 Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis; ecce dedit vobis Dominus regem.
14 Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non contempseritis sermonem Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum.
15 Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos.
16 Sed et nunc state et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
17 Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem ”.
18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa.
19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuel; dixitque universus populus ad Samuel: “ Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem ”.
20 Dixit autem Samuel ad populum: “ Nolite timere. Vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro;
21 et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis neque eruent vos, quia vana sunt;
22 profecto non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia dignatus est Dominus facere vos sibi populum.
23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam.
24 Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro; vidistis enim magnifica, quae in vobis gesserit.
25 Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis ”.
13
1 Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus au tem annis regnavit super Israel.
2 Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
3 Et percussit Ionathan stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa. Quod audierunt Philisthim; Saul autem cecinit bucina in omni terra dicens: “ Audiant Hebraei! ”.
4 Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: “ Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim ”. Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala.
5 Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
6 Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos — afflictus est enim populus — absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis.
7 Hebraei autem transierunt Iordanem in terram Gad et Galaad.
Cumque adhuc esset Saul in Galgalis, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum.
8 Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.
9 Ait ergo Saul: “ Afferte mihi holocaustum et pacifica ”. Et obtulit holocaustum.
10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum.
11 Locutusque est ad eum Samuel: “ Quid fecisti? ”. Respondit Saul: “ Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas,
12 dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum ”.
13 Dixitque Samuel ad Saul: “ Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum;
14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus ”.
15 Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros.
16 Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas.
17 Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ophra ad terram Sual,
18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.
19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.
20 Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem.
21 Pretium autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum.
22 Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius.
23 Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas.
14
1 Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: “ Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso ”. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
2 Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron; et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum.
3 Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan.
4 Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene;
5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa.
6 Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: “ Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis ”.
7 Dixitque ei armiger suus: “ Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris ”.
8 Et ait Ionathan: “ Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,
9 si taliter locuti fuerint ad nos: “Manete, donec veniamus ad vos”, stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos.
10 Si autem dixerint: “Ascendite ad nos”, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum ”.
11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: “ En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant ”.
12 Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: “ Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem ”. Et ait Ionathan ad armigerum suum: “ Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel ”.
13 Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum.
14 Et facta est plaga prima, qua percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti viros in media fere parte iugeri.
15 Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo.
16 Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens.
17 Et ait Saul populo, qui erat cum eo: “ Requirite et videte quis abierit ex nobis ”. Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius.
18 Et ait Saul ad Ahiam: “ Applica ephod ”. Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel.
19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: “ Contrahe manum tuam ”.
20 Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis.
21 Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan.
22 Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio.
23 Et salvavit Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven.
24 Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: “ Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis! ”. Et non manducavit universus populus panem.
25 Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
26 Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum.
27 Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius.
28 Respondensque unus de populo ait: “ Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: “Maledictus, qui comederit panem hodie!”. Defecit autem populus ”.
29 Dixitque Ionathan: “ Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto;
30 quanto magis si comedisset hodie populus de praeda inimicorum suorum, quam repperit? Nonne nunc maior facta fuisset plaga in Philisthim? ”.
31 Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis.
32 Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos; et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine.
33 Nuntiaverunt autem Saul dicentes: “ Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine ”. Qui ait: “ Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande ”.
34 Et dixit Saul: “ Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine ”. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi.
35 Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino.
36 Et dixit Saul: “ Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum ”. Dixitque populus: “ Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac ”. Et ait sacerdos: “ Accedamus huc ad Deum ”.
37 Et consuluit Saul Deum: “ Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel? ”. Et non respondit ei in die illa.
38 Dixitque Saul: “ Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.
39 Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur ”. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
40 Et ait ad universum Israel: “ Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathan filio meo ero in parte altera ”. Respondit populus ad Saul: “ Quod bonum videtur in oculis tuis, fac ”.
41 Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: “ Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim ”. Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit.
42 Et ait Saul: “ Mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum ”. Et captus est Ionathan.
43 Dixit autem Saul ad Ionathan: “ Indica mihi quid feceris ”. Et indicavit ei Ionathan et ait: “ Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior ”.
44 Et ait Saul: “ Haec faciat mihi Deus et haec addat, nisi morte morieris, Ionathan ”.
45 Dixitque populus ad Saul: “ Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie ”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur.
46 Recessitque Saul nec persecutus est Philisthim; porro Philisthim abierunt in loca sua.
47 At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat.
48 Fortiter egit et percussit Amalec et eruit Israel de manu vastatorum eius.
49 Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol.
50 Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul.
51 Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel.
52 Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium, sociabat eum sibi.