Vetus Testamentum – Libri Samuelis I – II
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
25
1 Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama.
Consurgensque David descendit in desertum Maon.
2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmel; et homo ille magnus nimis; erantque ei oves tria milia et mille caprae. Et accidit ut tonderet gregem suum in Carmel.
3 Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb.
4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
5 misit decem iuvenes et dixit eis: “ Ascendite in Carmel et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice
6 et dicetis fratri meo: “Et tibi pax et domui tuae pax et omnibus, quaecumque habes, sit pax!
7 Et nunc audivi quod tonsores essent apud te. Pastores autem tui erant nobiscum in deserto; numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quidquam de grege omni tempore, quo fuerunt nobiscum in Carmel.
8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri isti gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus; quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David” ”.
9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt.
10 Respondens autem Nabal pueris David ait: “ Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos.
11 Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint? ”.
12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba haec.
13 Tunc David ait viris suis: “ Accingatur unusquisque gladio suo! ”. Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: “ Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos.
15 Homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti; nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto.
16 Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus, quibus pavimus apud eos greges.
17 Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui ”.
18 Festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata frumenti tosti et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
19 Dixitque pueris suis: “ Praecedite me, ecce ego post tergum sequar vos ”. Viro autem suo Nabal non indicavit.
20 Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit.
21 Et aiebat David: “ Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono.
22 Haec faciat Deus inimicis David et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque mane quidquid masculini sexus ”.
23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram.
24 Et cecidit ad pedes eius et dixit: “ In me sit, domine mi, haec iniquitas; loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae.
25 Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti.
26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, quia Dominus prohibuit te, ne venires in sanguine et salvares te manu tua; et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum.
27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur dominum meum.
28 Aufer iniquitatem famulae tuae. Faciens enim faciet Dominus domino meo domum fidelem, quia proelia Domini dominus meus proeliatur; malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae.
29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita in fasciculo vitae apud Dominum Deum tuum; sed inimicorum tuorum animam ipse iaciat in impetu et circulo fundae.
30 Cum ergo fecerit Dominus domino meo omnia, quae locutus est, bona de te et constituerit te ducem super Israel,
31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae ”.
32 Et ait David ad Abigail: “ Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua,
33 et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea.
34 Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus ”.
35 Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: “ Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam ”.
36 Venit autem Abigail ad Nabal; et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum; erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane.
37 Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis.
38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: “ Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius ”.
Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmel et locuti sunt ad eam dicentes: “ David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem ”.
41 Quae consurgens adoravit prona in terram et ait: “ Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei ”.
42 Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor.
43 Sed et Achinoam accepit David de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius.
44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
26
1 Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “ Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis ”.
2 Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph.
3 Et castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
4 misit exploratores et didicit quod illuc venisset certissime.
5 Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius,
6 ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: “ Quis descendet mecum ad Saul in castra? ”. Dixitque Abisai: “ Ego descendam tecum ”.
7 Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius.
8 Dixitque Abisai ad David: “ Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit ”.
9 Et dixit David ad Abisai: “ Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit? ”.
10 Et dixit David: “ Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit.
11 Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus ”.
12 Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
13 Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: “ Nonne respondebis, Abner? ”. Et respondens Abner ait: “ Quis es tu? Clamasti ad regem! ”.
15 Et ait David ad Abner: “ Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum.
16 Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius ”.
17 Cognovit autem Saul vocem David et dixit: “ Num vox tua haec est, fili mi David? ”. Et ait David: “ Vox mea, domine mi rex ”.
18 Et ait: “ Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum?
19 Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”.
20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terra longe a facie Domini; quia egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur quis perdicem in montibus ”.
21 Et ait Saul: “ Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis ”.
22 Et respondens David ait: “ Ecce hasta regis; transeat unus de pueris et tollat eam.
23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia ”.
25 Ait ergo Saul ad David: “ Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris ”. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
27
1 Et ait David in corde suo: “ Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius ”.
2 Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.
3 Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.
4 Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum.
5 Dixit autem David ad Achis: “ Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? ”.
6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc.
7 Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses.
8 Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti.
9 Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis.
10 Dicebat autem ei Achis: “ In quem irruistis hodie? ”. Respondebatque David: “ Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni ”.
11 Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “ Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David” ”. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum.
12 Credidit ergo Achis David dicens: “ Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit
igitur mihi servus sempiternus ”.
28
1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “ Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui ”.
2 Dixitque David ad Achis: “ Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus ”. Et ait Achis ad David: “ Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus ”.
3 Samuel autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra.
4 Congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel, et castrametati sunt in Gelboe.
5 Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor eius nimis.
6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia neque per Urim neque per prophetas.
7 Dixitque Saul servis suis: “ Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam ”. Et dixerunt servi eius ad eum: “ Est mulier habens pythonem in Endor ”.
8 Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: “ Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi ”.
9 Et ait mulier ad eum: “ Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar? ”.
10 Et iuravit ei Saul in Domino dicens: “ Vivit Dominus quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem ”.
11 Dixitque ei mulier: “ Quem suscitabo tibi? ”. Qui ait: “ Samuelem suscita mihi ”.
12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: “ Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul! ”.
13 Dixitque ei rex: “ Noli timere. Quid vidisti? ”. Et ait mulier ad Saul: “ Hominem divinum vidi ascendentem de terra ”.
14 Dixitque ei: “ Qualis est forma eius? ”. Quae ait: “ Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio ”. Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit.
15 Dixit autem Samuel ad Saul: “ Quare inquietasti me, ut suscitarer? ”. Et ait Saul: “ Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam ”.
16 Et ait Samuel: “ Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus?
17 Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David,
18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
19 Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philisthim; cras autem tu et filii tui mecum eritis, sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philisthim ”.
20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa.
21 Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “ Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me.
22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te buccellam panis, et comedens convalescas, ut possis iter facere ”.
23 Qui renuit et ait: “ Non comedam ”. Coegerunt autem eum servi sui et mulier; et tandem, audita voce eorum, surrexit de terra et sedit super lectum.
24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma.
25 Et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt et abierunt hac eadem nocte.
29
1 Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec; sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel.
2 Et principes quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus; David autem et viri eius incedebant in novissimo agmine cum Achis.
3 Dixeruntque principes Philisthim: “ Quid sibi volunt Hebraei isti? ”. Et ait Achis ad principes Philisthim: “ Nonne iste est David, qui fuit servus Saul regis Israel et est apud me multis diebus vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die, qua transfugit ad me, usque ad diem hanc? ”.
4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei: “ Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum?
5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”.
6 Vocavit ergo Achis David et ait ei: “ Vivit Dominus quia rectus es tu, et bonus est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in castris, et non inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me, usque ad diem hanc. Sed principibus non places.
7 Revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos principum Philisthim ”.
8 Dixitque David ad Achis: “ Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis? ”.
9 Respondens autem Achis locutus est ad David: “ Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei; sed principes Philisthim dixerunt: “Non ascendet nobiscum in proelium”.
10 Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite ”.
11 Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel.
30
1 Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni;
2 et captivas duxerant mulieres et omnes in ea a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant et pergebant in itinere suo.
3 Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas,
4 levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerunt, donec deficerent in eis lacrimae.
5 Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.
6 Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo
7 et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: “ Applica ad me ephod ”. Et applicuit Abiathar ephod ad David.
8 Et consuluit David Dominum dicens: “ Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non? ”. Dixitque ei: “ Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam ”.
9 Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt.
10 Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
11 Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere,
12 sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus.
13 Dixit itaque ei David: “ Cuius es tu vel unde? ”. Qui ait ei: “ Puer Aegyptius ego sum servus viri Amalecitae; dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius.
14 Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni ”.
15 Dixitque ei David: “ Potes me ducere ad istum cuneum? ”. Qui ait: “ Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum ”. Et iuravit ei David.
16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et festum celebrantes pro cuncta praeda et spoliis, quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iudae.
17 Et percussit eos David die altera a diluculo usque ad vesperam, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adulescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.
18 Eruit ergo David omnia, quae ceperant Amalecitae, et duas uxores suas eruit.
19 Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis, et, quaecumque rapuerant, omnia reduxit David.
20 Cepit ergo David universos greges et armenta, et minaverunt ante faciem eius possessionem hanc dixeruntque: “ Haec est praeda David ”.
21 Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in torrente Besor. Qui egressi sunt obviam David et populo, qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice.
22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: “ Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et filii; quos cum acceperint, recedant ”.
23 Dixit autem David: “ Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra;
24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc; aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident ”.
25 Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc.
26 Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: “ Accipite benedictionem de praeda hostium Domini ”;
27 his, qui erant in Bethul et qui in Ramathnageb et qui in Iether
28 et qui in Aroer et qui in Sephamoth et qui in Esthemo
29 et qui in Carmel et qui in urbibus Ierameeli et qui in urbibus Ceni
30 et qui in Horma et qui in Borasan et qui in Athach
31 et qui in Hebron et reliquis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius.
31
1 Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
2 Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.
3 Totumque pondus proelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri arcu, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
4 Dixitque Saul ad armigerum suum: “ Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi ”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum.
5 Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo.
6 Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter.
7 Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi.
8 Facta autem die altera, venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
9 Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo.
10 Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
11 Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthim Saul,
12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan; veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi.
13 Et tulerunt ossa eorum et sepelierunt sub myrice in Iabes et ieiunaverunt septem diebus.
_____________________
Liber Secundus
1
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos.
2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit.
3 Dixitque ad eum David: “ Unde venis? ”. Qui ait ad eum: “ De castris Israel fugi ”.
4 Et dixit ad eum David: “ Quid enim factum est? Indica mihi ”. Qui ait: “ Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt ”.
5 Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: “ Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius? ”.
6 Et ait adulescens, qui narrabat ei: “ Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei,
7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum,
8 dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecites ego sum.
9 Et locutus est mihi: “Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est”.
10 Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum huc ”.
11 Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo;
12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio.
13 Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: “ Unde es? ”. Qui respondit: “ Filius hominis advenae Amalecitae ego sum ”.
14 Et ait ad eum David: “ Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? ”.
15 Vocansque David unum de pueris ait: “ Accedens irrue in eum ”. Qui percussit illum, et mortuus est.
16 Et ait ad eum David: “ Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini” ”.
17 Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius;
18 et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait:
19 “ Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti,
quomodo ceciderunt fortes!
20 Nolite annuntiare in Geth
neque annuntietis in compitis Ascalonis,
ne forte laetentur filiae Philisthim,
ne exsultent filiae incircumcisorum.
21 Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos,
neque sint agri oblationum!
Quia ibi abiectus est clipeus fortium,
clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium
arcus Ionathan numquam rediit retrorsum,
et gladius Saul non est reversus inanis.
23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi,
aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 Filiae Israel, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
25 Quomodo ceciderunt fortes in proelio!
Ionathan in excelsis tuis occisus est.
26 Doleo super te, frater mi Ionathan,
suavis nimis mihi;
mirabilis amor tuus mihi
super amorem mulierum.
27 Quomodo ceciderunt fortes,
et perierunt arma bellica! ”.
2
1 Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: “ Num ascendam in unam de civitatibus Iudae? ”. Et ait Dominus ad eum: “ Ascende ”. Dixitque David: “ Quo ascendam? ”. Et respondit ei: “ In Hebron ”.
2 Ascendit ergo David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel;
3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron.
4 Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae.
Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: “ Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
6 Et nunc faciat quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem; sed et ego reddam vobis similiter bonum, eo quod feceritis istud.
7 Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi ”.
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et duxit eum in Mahanaim
9 regemque constituit super Galaad et super Aser et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum.
10 Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David.
11 Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iudae, septem annorum et sex mensium.
12 Egressusque est Abner filius Ner et pueri Isbaal filii Saul de Mahanaim in Gabaon.
13 Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera.
14 Dixitque Abner ad Ioab: “ Surgant pueri et ludant coram nobis ”. Et respondit Ioab: “ Surgant ”.
15 Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isbaal filii Saul, et duodecim de pueris David.
16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul; vocatumque est nomen loci illius ager Laterum in Gabaon.
17 Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis, quae morantur in campis.
19 Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner.
20 Respexit itaque Abner post tergum suum et ait: “ Tune es Asael? ”. Qui respondit: “ Ego sum ”.
21 Dixitque ei Abner: “ Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius ”. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
22 Rursumque locutus est Abner ad Asael: “ Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum ”.
23 Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant.
24 Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit; et venerunt usque ad collem Amma, qui est ex adverso Gaiah in via deserti in Gabaon.
25 Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius.
26 Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: “ Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos? ”.
27 Et ait Ioab: “ Vivit Deus, nisi locutus fuisses, usque mane non recessisset populus persequens unusquisque fratrem suum ”.
28 Insonuit ergo Ioab bucina, et stetit omnis exercitus; nec persecuti sunt ultra Israel neque certaverunt amplius.
29 Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim.
30 Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele;
31 servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
32 Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.